DeepLang

Relative clauses and the relative pronoun qui, quae, quod

A clause beginning with qui, quae, quod describes a noun (its antecedent); the pronoun takes its gender and number from the antecedent but its case from its own clause.

Forms: sg. qui, quae, quod; cujus (all genders); cui; quem, quam, quod; quo, qua, quo. Pl. qui, quae, quae; quorum, quarum, quorum; quibus; quos, quas, quae; quibus.

Find the antecedent by gender and number, then the pronoun's job inside its own clause: totius mundi, cujus tu pars es "of the whole world, of which you are a part" (cujus is genitive because of pars).

The antecedent is often left out: quae a Monimo dicta sunt "(the things) which were said by Monimus"; qui irascitur "(the man) who is angry". is qui "he who"; id quod "that which, what".

A relative at the start of a sentence or clause can link it to the last one, "and this, and he", and may sit inside a si clause or other clause: quae siquis tenuerit "and if anyone holds to them".

If no antecedent fits, consider other uses: qui can be interrogative ("how?" in qui possit?), and quod can be the conjunction "because, that".

Examples

  • totius mundi, cujus tu pars es, utilitas 2.3the good of the whole world, of which you are a part
  • quae siquis tenuerit 2.5and if anyone holds fast to them
  • Nihil homine illo miserius est, qui omnia undique pervagatur 2.13Nothing is more wretched than the man who roams over everything everywhere
  • docent hoc, quae a Monimo dicta sunt 2.15the things said by Monimus teach this

In the text 673

  • I.6 neve eis fidem adhiberem, quae a praestigiatoribus magisque de incantationibus, deque daemonibus averruncandis, aliisque ejusmodi imposturis dicuntur:
  • I.7 epistolas etiam simpliciter scriberem, ad normam scil. earum quas Sinuessa ad matrem meam idem ipse dederat.
  • I.7 adhaec ut placabilis et reconciliatu facilis essem, adversus eos, qui offensionis caussam dederint, aut deliquerint aliquid, simulatque illi in gratiam redire vellent.
  • I.7 huic denique debeo, quod Epicteti commentarios legerim, quorum is e domo sua copiam mihi fecit.copiam facere alicui alicujus rei "to give someone the supply of a thing" means "to make it available to him". quorum refers back to commentarios: "of which he gave me the use from his own house".
  • I.8 quodque hominem viderim, qui peritiam suam et in theorematibus tradendis solertiam, bonorum suorum minimum existimare se, palam faceret.
  • I.8 ab isto didici, et quo modo beneficia, quae dicuntur, ab amicis accipere oporteret, ut nec acceptis obnoxius fierem, nec citra sensum tamen omnem transmitterem.
  • I.9 gravitatem item neutiquam personatam: et sedulam amicorum observationem: et imperitorum, eorumque qui citra considerationem opinione mera ducuntur, tolerationem:
  • I.10 nec probrose excipere, si quis barbarum quid, vel soloecum, vel absonum protulerit, sed illud tantum, quod dici debuerat, dextre proponere;
  • I.11 quodque ut plurimum qui patricii nobis nuncupantur, ab affectu genuino alieniores existant.ut plurimum "for the most part, generally". qui has no antecedent written: "(those) who are called patricians among us", and the whole relative clause is the subject of existant. nobis "among us" is a dative of reference with the passive nuncupantur; it can also be taken as "by us".
  • I.12 neve hoc modo sub negotiorum distinentium praetextu officia ea, quae vitae hujus necessitudo a nobis exigit, solens deseram.
  • I.13 ut praeceptores prompte impenseque praedicarem; quod de Domitio atque Athenodoto refertur; liberosque meos affectu sincero prosequerer.An aside. quod is the relative "which", standing for the whole idea of praising one's teachers: "a thing which is told of Domitius and Athenodotus", who were known for it. The indicative refertur shows that this is Marcus's own comment, not part of the lesson.
  • I.14 et quod imaginem animo conceperim status popularis, in quo per aequalitatem jurisque aequabilitatem res administrentur; regnique, in quo subditorum libertate nihil antiquius habeatur.
  • I.16 quod in honoribus, qui habentur, istis, gloriae inani nihil concesserit;The relative clause sits inside the phrase in honoribus … istis: "in those honours, which are (so) reckoned", i.e. in what pass for honours. iste often carries a note of disdain.
  • I.16 quod eos audire promptus fuerit, qui adferre quid poterant, quod in publicum conduceret:
  • I.16 acclamationes omnemque adulationem reprimere: imperio quae necessaria erant, sedulo custodire; sumptus caute attemperare; de rebus istiusmodi sugillantes patienter sustinere.The antecedent of quae is left out: custodire (ea) quae imperio necessaria erant "to guard (the things) that were necessary for the empire". imperio is dative with necessaria, placed first for emphasis.
  • I.16 Porro quod ad vitam commodius transigendam conducentibus rebus, quarum copiam illi dapsilem sors suppeditabat, citra fastum, nec libere tamen minus, utebatur; ut et praesentibus simpliciter frueretur, neque absentia multum desideraret.
  • I.16 quod maximum est, quod citra invidentiam eis concedebat, qui in facultate aliqua claruerunt, sive oratoria, sive legum vel morum vel aliarum quarumvis rerum notitia:quod maximum est "what is greatest" is a parenthesis that points forward. The first quod is the relative pronoun; the second, quod citra invidentiam … concedebat, is the conjunction "that" of the item itself. concedere here takes the dative: "to give way to, yield the first place to".
  • I.16 sed et operam illis conferebat suam, ut pro eis, quibus maxime praecellebant, dotibus, existimationem singuli suam consequerentur.
  • I.16 quod post capitis, quibus affici solebat, dolores, recens statim vegetusque ad consueta munera redibat.The relative clause sits inside the phrase post capitis … dolores "after the pains of the head", i.e. headaches: "after the headaches by which he used to be afflicted".
  • I.16 utpote cum is esset, qui non ad celebritatem ex rebus a se gestis acquirendam, sed id duntaxat quod facto erat opus, respiceret.
  • I.16 toga, qua Lorii utebatur, a villa inferiore comparata: Lanuvii tunicatus plerunque in Tusculano, sed quod excusare solebat, paenulatus.
  • I.16 nihil immite; nihil immodestum, nihil vehemens, aut de quo usurpari posset, quod solet vulgo dici, Ad sudorem usque:
  • I.16 ita quadrabat in illum, quod de Socrate perhibetur, quod et abstinere et frui rebus eis norat, quibus plerique nec per infirmitatem abstinere, nec frui citra intemperantiam possunt.The subject of quadrabat "fitted" is the clause quod de Socrate perhibetur "what is said of Socrates": "so what is reported of Socrates fitted him". quadrare in aliquem is "to suit someone", literally "to square with".
  • I.17 sed posse eum, qui rebus praeest, ita contrahere sese, ut ad privati speciem proxime accedat, nec propterea tamen, vel demissius, vel remissius se gerat in eis, quae pro republica ad morem imperatorium sunt exequenda.
  • I.17 quod progressus non fecerim ampliores in rhetorica, poetica, studiisque aliis ejusmodi, quae me forsan praepeditum detinuissent, si in eis me feliciter profecisse sensissem.
  • I.17 quod nutritios meos ad honores, quod expetere ipsi videbantur mihi, mature evexerim, nec spe distulerim, cum juvenes adhuc essent, deinceps id facturum me.quod is neuter singular, so it does not refer to honores (that would be quos) but to the whole idea, 'a thing which': 'to the honours, which they seemed to me to want'. videbantur 'they seemed' is the passive of video used personally, with the infinitive expetere.
  • I.17 quod nec Benedictam, nec Theodotum attingerem: sed et postea, ex affectibus amatoriis, quibus correptus fueram, ad sanitatem redierim.
  • I.17 quod per insomnia remedia mihi fuerint indicata, cum alia, tum adversus sanguinis excreationem et capitis vertiginem; quod et Cajetae aliquando factum est.Here quod is not the conjunction of the list but the relative pronoun, 'which', standing for the whole statement before, so its verb is indicative: 'which also happened once at Caieta'. Cajetae is locative, 'at Caieta', a town on the coast between Rome and Naples (Gaeta).
  • II.1 siquidem ad mutuas operas nati sumus; quo modo pedes, manus, palpebrae, dentium superiorum inferiorumque ordines.
  • II.2 Quin et animam considera, qualis sit. Spiritus est, sive aer, nec is semper idem, sed qui jugiter efflatus denuo resorbetur.
  • II.2 tu ergo sic tecum: senex es: partem tui principem servire ulterius ne siveris; sed nec motibus a communione humana alienis raptari, nec quicquam, quod fato destinatum tibi fuerit, vel jam ascitum aversari, vel futurum pavere.
  • II.3 nec quae fortuna fiunt, absque naturae ope proveniunt, aut sine connexu implexuque rerum earum quae providentia dispensantur."The things that happen by chance": the antecedent ("those things") is left out, and the whole relative clause is the subject of proveniunt.
  • II.3 inde profluunt omnia. accedit et necessitas quaedam, et totius mundi, cujus tu pars es, utilitas.
  • II.3 illud est autem parti unicuique bonum, quod universi fert natura, quodque ad eandem conservandam conducit.illud points forward to the two relative clauses: "that is good … which the nature of the universe brings, and which helps to preserve it". quodque here is quod + -que "and which", not the neuter of quisque "each".
  • II.4 sed et praescriptum esse tibi temporis terminum: quod nisi ad animum serenandum accommodaveris, avolaturum est illud, te simul abrepto, nec deinceps rediturum.
  • II.5 Cura haec jugiter incumbat tibi, ut quicquid in manibus est, strenue peragas, prout Romanum, virumque decet, cum exquisita, nec accersita tamen, gravitate, humanitate, libertate, justitia:quicquid in manibus est 'whatever is in your hands' is the object of peragas; it is put first in the ut clause for emphasis.
  • II.7 Ne te distrahant, quae extrinsecus obveniunt tibi; sed otium tibi praestes, quo boni aliquid addiscas, et huc illuc ferri desinas.
  • II.8 caeterum qui animorum suorum motus non attendunt, hi vero infeliciter agant, necesse est.The relative clause comes first and hi 'these' picks it up: 'those who do not attend…, these…'. Latin often puts such a clause before the word it describes.
  • II.10 Philosophice Theophrastus, in peccatis inter se conferendis (prout vulgo conferri solent) dicit; graviora esse quae per cupidinem, quam quae per iram admittuntur.
  • II.10 etenim, qui irascitur, cum dolore quodam et contractione animi occulta a rationis tramite declinare videtur:The relative clause qui irascitur 'he who is angry' is itself the subject of videtur; Latin leaves out the 'he' (is).
  • II.10 qui vero per cupidinem delinquit, quia voluptate vincitur, intemperantior quodammodo, et in peccando effoeminatior videtur.
  • II.10 recte igitur, nec indigne philosopho, pronunciavit, amplioris esse criminis, quod cum voluptate, quam quod cum dolore admittitur.
  • II.10 atque omnino alter ei similior existit, qui prior laesus, doloris ratione ad irascendum adigitur: cum is sponte sua ad laedendum feratur, qui ad perpetrandum quidquam cupidine ducitur.alter 'the one' is the angry man. similior 'more like' (comparative of similis) takes the dative ei 'to him', and qui picks up ei: 'is more like a man who …'.
  • II.11 at vero, quod hominem deteriorem non facit, vitam hominis deteriorem efficere qui possit?quod 'that which' has no antecedent expressed; the whole clause is the subject of possit.
  • II.12 cujusmodi sint omnia quae sub sensum cadunt; horumque ea maxime, quae vel voluptate alliciunt, vel dolore percellunt, vel cum fastu celebrantur;
  • II.12 quinam ii sint, quorum opiniones vocesque claritatem largiuntur.
  • II.12 opus autem naturae ullum quisquis expavescit, puer est.quisquis "whoever" opens a relative clause with no antecedent, and the whole clause is the subject of puer est: "whoever is terrified … is a child". The object of expavescit, opus … naturae ullum "any work of nature", is placed before quisquis for emphasis.
  • II.13 Nihil homine illo miserius est, qui omnia undique pervagatur, et cum ea quae subter terram sunt, quod ille ait, scrutatur, tum quae in animis alienis, conjectura nititur indagare;"as that man says": quod "which (thing)" refers to the words just quoted, and ille "that famous man" is the poet whose phrase "the things beneath the earth" Marcus borrows (Pindar, as quoted by Plato).
  • II.13 nec intelligit interim sufficere sibi, ut cum eo, quem intra se gerit, genio versetur, eumque legitime colat.eo and genio frame the relative clause: "with that guardian spirit which he carries within himself". Gataker's genius renders the Greek "daimon", the divine element, the mind, in each person.
  • II.13 colet autem, si affectibus immunem custodierit, et temeritate alienum, nec offensum re aliqua, quam vel Dii vel homines egerint.
  • II.13 quae enim Dii agunt, virtutis nomine, veneranda; quae homines, cognationis ratione, sunt amica;
  • II.13 sed et modo quodam miseranda quandoque, ob bonorum malorumque ignorationem. nec sane defectus hic minor est illo, qui alba et nigra internoscere prohibet.
  • II.14 Etiamsi ter mille annos victurus esses, et totidem insuper myriadas, illud tamen meminisse debes, nec ullam aliam vitam ab ea, quam degit, amittere quenquam; nec aliam ab ea, quam amittit, degere.
  • II.14 eodem ergo redit longissimum aetatis spatium, cum eo quod est brevissimum.
  • II.14 praesens siquidem tempus est omnibus aequale: et quod amittitur ergo, aequale est omnibus.quod has no antecedent here: quod amittitur "what is lost" is a clause standing as the subject of aequale est. omnibus "for all" is a dative with aequale.
  • II.14 eademque ratione id quod amittitur, momentaneum tantum esse constat.
  • II.14 nam quis cuiquam id, quod non habet, abstulerit?
  • II.14 alterius vero, quod is qui quam diutissime vixerit, et is qui quam celerrime mortuus fuerit, tantundem vitae prorsus amittit uterque.
  • II.14 praesens siquidem duntaxat uterque tempus amittit, cum hoc duntaxat habeat, nec amittere possit quis, quod non habet.
  • II.15 docent hoc, quae a Monimo dicta sunt.The subject of docent comes after it: the relative clause quae a Monimo dicta sunt "the things which were said by Monimus", with no antecedent (understand ea "those things"). dicta sunt is a perfect passive, participle + sunt; a + ablative names the agent.
  • II.15 horum autem utilitas comparebit, si quis quae festive ab illo conscripta sunt, quatenus veritatem habent patrocinantem, admiserit.Another relative clause with no antecedent, here the object of admiserit: "(the things) which were wittily written by him". The verb admiserit is held back to the very end of the sentence, after two inserted clauses.
  • II.16 abscessionem enim facit a natura, in cujus parte aliqua reliquorum omnium cujusque natura continetur, qui re aliqua obveniente offenditur.The subject of facit is the relative clause at the very end, qui … offenditur "(he) who takes offence", with is "he" understood. Read: "for whoever takes offence … makes a separation from Nature". To resent an event is to break away from the whole to which it belongs.
  • II.17 porro quaecunque eveniunt ac destinantur sibi ita excipientem, tanquam inde obvenientia, unde venerit ipse:quaecunque "whatever things" is the subject of eveniunt ac destinantur; the whole clause, with no antecedent, is the object of excipientem, which again agrees with genium. sibi refers to the genius, the subject of the thought.
  • II.17 mente denique propitia placidaque mortem ipsam expectantem, tanquam elementorum eorum dissolutionem, ex quibus animal unumquodque consistit.
  • II.17 secundum naturam quippe fit. nihil est autem malum, quod est naturae consentaneum.
  • III.1 sed et illud reputandum, quod, si quis diutius vitam protraxerit, incertum sit, utrum mentis vires pariter idoneas sit habiturus ad rerum intelligentiam, et ad contemplationem eam quae ad rerum divinarum humanarumque peritiam contendit.eam "that" points ahead to the relative clause: "that contemplation which strives towards knowledge of things divine and human". contendit is indicative because it states a fact about this contemplation, not part of the uncertain thought.
  • III.1 ea vero vis, qua sese uti possit, et officii sui numeros omnes absolvere, et quae animo conceperit distincte explicare, et de hoc ipso, an mortem sibi consciscere debeat, considerare,quae = ea quae "the things which": the antecedent, the object of explicare, is left out. conceperit "he has conceived" is subjunctive because it stands inside the subjunctive clause of possit.
  • III.1 et ejusmodi universa, quae rationem probe subactam desiderant, haec, inquam, vis jam prorsus extincta jacebit.
  • III.2 Etiam istud est observatu non indignum, quod ea quoque quae a natura genitis superveniunt, gratiam suam quandam et venustatem obtinent.
  • III.2 spicae itidem deorsum vergentes, et leonis supercilium, et aprorum ab ore diffluens spuma multaque alia istiusmodi; quae seorsim siquis intueatur, sunt venustate omni procul;
  • III.2 proinde, siquis animum ac cogitationem norit altius defigere in ea quae in universo hoc fiunt,
  • III.2 nihil fere etiam in eis, quae quasi appendicis cujusdam loco res naturales consequuntur, deprehendet, quod non etiam cum oblectatione quadam huic ipsi commendare sese videatur.
  • III.2 denique contingunt multa hujusmodi, quae non cuivis sunt grata, sed illi duntaxat qui adversus naturam operaque ejusdem animum habuerit probe conciliatum.
  • III.3 an non enim praestantius est id quod inservit? cum alter mens et genius, alter limus et sanies sit?
  • III.4 Quod superest vitae reliquum, ne conteras in cogitationibus de rebus alienis, nisi siquid ad communem utilitatem spectaverit;The sentence opens with its object, wrapped in a relative clause: quod superest vitae reliquum "the remainder of life which is left". reliquum "the rest" is the antecedent of quod, placed inside the relative clause after its verb, a common Latin order; it is the object of conteras.
  • III.4 assuefacere vero te debes, ut ea duntaxat cogites, de quibus siquis subito te requisiverit, quid nunc in animo versas? libere statim respondere queas, istud vel illud.
  • III.4 aut aemulationem etiam, aut invidentiam et suspicionem, aut aliud quidlibet, de quo proloqui pudeat, hoc te vel illud in animo habuisse.
  • III.4 Vir ita compositus, quo minus in optimorum numero censeatur, jam nihil est, cum deorum sacerdos ac minister quidam existat, eoque quod intra se gerit, numine rite utatur.
  • III.4 quod hominem utique praestet intaminatum voluptatibus, dolore omni illaesum, contumelia intactum, improbitatis ne sentientem quidem; certaminis praestantissimi, ne ab affectu scilicet ullo subvertatur, athletam;
  • III.4 porro nec a quibuslibet existimationem esse capessendam, sed ab eis tantum, qui naturae consentaneam vitam agunt.
  • III.4 qui secius vivunt, quales sint domi, quales foris, quomodo noctu, quomodo interdiu se gerant, quales cum qualibus volutentur, in memoria habet.
  • III.4 itaque laudem illorum nihili pendit, qui ne sibi quidem ipsis placent.
  • III.5 faxis vero, ut qui in te residet Deus, praeses sit animantis masculi, aetate provecti, reipublicae studiosi, Romani, principis;ut … sit "that … be" is the object of faxis. The antecedent Deus has been drawn into its own relative clause and put after it: qui in te residet Deus = Deus qui in te residet "the god who dwells in you", the subject of sit; praeses "guardian" is the predicate.
  • III.5 qui ita se composuerit, ut qui promptus decedere, classicum duntaxat, quo e vita avocetur, expectet.
  • III.5 porro vultus adsit hilaris; animusque ita comparatus, ut nec externo aliquo indigeas ministerio, nec tranquillitate ea, quam ab aliis suppeditari necesse sit.
  • III.6 animo ita affecto, ut in eis, quae secundum rationis dictamen peragenda sunt, sibimet ipsi, in eis quae citra consilii proprii opem obveniunt, fato acquiescat.
  • III.6 si quid, inquam, praestantius hoc adverteris, eo te vertas, eodemque tanquam bono praestantissimo, quo fruaris, toto animo fac incumbas.
  • III.6 et a sensuum affectionibus, quod Socrates dicebat, sese abstraxerit; Deis autem se regendum permiserit, hominibusque quibusvis curam lubens impendat.quod is the relative pronoun referring to the whole statement, not the conjunction "that, because": "(a thing) which Socrates used to say", i.e. "as Socrates used to say". The imperfect dicebat is "used to say".
  • III.6 ad quam animo devergente si inclinaveris quicquam, bonum illud proprium et peculiariter tuum quo minus libere colas praeferasque, obstabit.The relative quam (the res of the previous line) belongs inside the si clause: "towards which if you lean in the least". The subject of the main verb obstabit is that same thing: "if you lean towards it at all, it will hinder you". animo devergente is an ablative absolute, "your mind turning aside"; quicquam is an adverbial accusative, "at all".
  • III.6 at tu simpliciter libereque id quod praestantius est eligito, eique strenue adhaerescito.
  • III.6 praestat autem id quod conducit.
  • III.7 qui enim mentem geniumque eundem suum, et virtutis hujusce ritus sacros, caeteris omnibus antetulerit, is tragoediam nullam excitat, non ingemiscit, non solitudine, non frequentia opus habet:The relative clause comes first and is picked up by is: "(he) who has preferred …, he …". antefero "carry before, prefer" takes the accusative of what is preferred and the dative of what it is preferred to (caeteris omnibus). antetulerit is future perfect, "whoever has (once) preferred"; the perfect subjunctive has the same form.
  • III.7 quod est maximum, victurus est, mortis nec appetens, nec metuens.
  • III.7 hoc autem unum per vitam totam cavet religiose, ne mens sibi quicquam eorum subterfugiat, quae animantis rationalis et civilis propria sunt munera.
  • III.10 meminerisque insuper, unumquemque praesens tantummodo aetatis spatium, quod puncti instar obtinet, vivere:
  • III.10 exiguum est itaque, quod vivit quisque; exiguus et telluris, in quo vitam agit, angulus:The subject of est is the whole clause quod vivit quisque "what each one lives", that is, the life he actually lives; so the predicate exiguum is neuter. quod is the object of vivit.
  • III.10 exiguum quiddam, quae et diutissime prorogatur, posthuma fama;
  • III.11 Eis quae dixi monitis salutaribus, istud unum adjectum sit:
  • III.11 quamnam, hominem quod attinet, qui civem agit civitatis supernae illius, cujus reliquae civitates istae quasi familiae existunt;
  • III.11 quidnam sit, et ex quibusnam principiis consistat, et quamdiu durare natum sit, quod phantasiam mihi afficit impraesentiarum:
  • III.11 hoc a contribuli, congenere, sodale; qui ipse quidem quid naturae suae consentaneum sit nescit.
  • III.12 Si rationi rectae obsecutus, id quicquid est, quod jam instat, sedulo, strenue, placide egeris, nec extra opus institutum accessorium aliquid respexeris;
  • III.12 huic, inquam, si adhaeseris, nihil ulterius expectans, nihil fugitans; sed quod prae manibus est juxta naturae dictamen agere, et in dictis quibusque animo heroico veritatem libere proloqui contentus; prospere plane victurus es.prae manibus "before the hands", that is, "in hand": quod prae manibus est "what is in hand", the present task. quod has no antecedent: "that which". The whole clause is the object of agere.
  • III.13 Quemadmodum chirurgi instrumenta et ferramenta sua ad curationes subitaneas semper habent ad manum: ita tu dogmata in promptu apud te habeas, quorum ope res cum divinas tum et humanas dignoscas;
  • III.13 neque enim, homines quod spectat, quicquam recte egeris sine habito ad res divinas respectu; nec vice versa.quod spectat "what concerns, what looks to": quod is the relative pronoun, subject of spectat, and homines is its object. The clause limits quicquam: "anything in what concerns men", any human business, set against res divinas.
  • III.14 Ne diutius evageris. neque enim futurum est, ut commentarios tuos perlegas, aut Romanorum ac Graecorum priscorum res gestas, aut ex autoribus variis excerpta, quae, quo in senectute usui tibi essent, reposuisti.
  • III.15 Nesciunt quam variae significationis sint vocabula ista, furari, serere, emere, quiescere, quid facto opus est videre, quod quidem non oculis corporeis, sed visu quodam aliusmodi efficitur.
  • III.16 Si caetera ergo eorum, qui jam dicti sunt, communia fuerint, restat, ut viri boni hoc sit peculiare, in eis quae officii sui esse videbuntur, mentis ductum sequi, et fatis volventibus casus vitae intextos lubenter amplexari;
  • III.16 Quod si nemo illi fidem adhibuerit, quod simpliciter, modeste, tranquille degat, neque id a quoquam aegre ferre, aut a via ea, quae ad vitae finem ducit, ideo divertere:
  • III.16 ad quem par est accedere purum, pacatum, promptum, sponte sua fato suo sese accommodantem.quem refers back to finem, the end of life. par est "it is right, it is fitting" (par "equal, fitting") has the infinitive accedere "to come" as its subject.
  • IV.1 Quae intra nos pars principatum obtinet, ubi secundum naturam habuerit se, adversus ea quae contingunt ita est comparata, ut ad id quod potest et concessum est, facile se transferat.The relative clause comes first and carries its own noun: quae … pars … obtinet "which part holds command". Latin often puts the antecedent inside the relative clause like this; English takes it out: "the part within us that holds command", Marcus's ruling part, the mind. pars is then the subject of the main verb est comparata.
  • IV.1 et quicquid eorum loco adversi se ingerit, id pro materia, in qua exerceat se, habet:
  • IV.3 tranquillitatem eam dico, quae in animi probe compositi statu consistit.
  • IV.3 habeas autem penes te brevia quaedam et principalia documenta, quae statim ubi succurrerint, omnem animi molestiam eluere tibi possint, remittantque te nihil aegre ferentem eorum, ad quae reverteris.
  • IV.3 reduc tibi in memoriam disjunctivum illud, aut numinis providentia, aut atomorum concursu constant universa: vel ea etiam argumenta, quibus liquido demonstratur, mundum istum civitatis instar obtinere.
  • IV.3 Verum tangunt anguntque te ea quae corpus attingunt.
  • IV.3 quibus adjicias licet et, quae de dolore ac voluptate audieris aliquando, et assensu tuo comprobaveris.quibus "to which" is a relative used to link to the last part, where English says "to these". licet "it is allowed" can take a plain subjunctive without ut: adjicias licet "you may add".
  • IV.3 alterum vero, quod universa quae hic vides, mox sunt mutatura, nec futura amplius.
  • IV.4 Si intellectus nobis communis est, etiam ratio qua rationales dicimur communis est.qua "by which" is an ablative of means; its antecedent is ratio. With a passive verb of calling, the word for what one is called stays in the nominative: rationales dicimur "we are called rational".
  • IV.4 si ratio, etiam ea quae quid agendum, quid omittendum praescribit, ratio communis est.ea … ratio "that reason" wraps round its relative clause: the demonstrative comes first, then the clause, and the noun ratio is repeated at the end to round it off.
  • IV.4 ecquam enim aliam excogitaverit quisquam politiam, cujus universum genus humanum sit particeps?
  • IV.5 ex eisdem elementis concretio illic, in quae istic resolutio. nihil omnino, cujus quenquam pudeat:
  • IV.8 Quod hominem ipsum sese deteriorem non facit, nec vitam illius fecerit deteriorem; sed nec damno aut interiore aut exteriore affecerit.
  • IV.10 id quod si sedulo observaveris, facile deprehendes; non ex connexione duntaxat necessaria, sed ex ratione justa consequi universa, et tanquam ab eo, qui pro dignitate cuique suum tribuit, provenire.id quod "this, which" picks up the whole thought before it. quod is the object of observaveris and stands ahead of si, as a relative often opens a new sentence in Latin: "which if you observe" = "if you observe this". observaveris is a future perfect, "if you (will) have observed", English "if you observe".
  • IV.11 Tu ne ea opineris, quae is autumat, qui contumelia te afficit; vel etiam quae ille autumare te vult. verum res ipsas, quomodo vere se habeant, cogites.Two relative clauses hang together: ea quae is autumat "those things which that man maintains", and is qui … afficit "the man who insults you". contumelia afficere "to treat with insult" is "to insult". autumo means "assert" and also "hold, think": here, the views the offender holds.
  • IV.12 alterum, nihil ut facias, nisi quod partis regere legemque dare natae ratio suggesserit, idque ad generis humani utilitatem.
  • IV.12 veruntamen sententiae mutatio ista niti semper debet probabilitate aliqua, vel justum esse, vel in publicum utile, vel aliud hujusmodi, id ad quod transitur, non autem quod jucundum aut gloriosum existat.
  • IV.13 cur ergo ea non uteris? haec enim si quod suum est fecerit, ecquid est amplius quod requiras?
  • IV.14 in id quod produxit te evanesces. vel potius mutatione quadam interveniente in rationem seminalem recipieris.
  • IV.16 Intra decimum diem Deus illis ipsis videberis, quibus nunc pro bellua et simia haberis, si ad decreta rationisque cultum te retuleris.
  • IV.18 Quantum is otii lucratur sibi, qui non animadvertit, quid proximus quis dixerit, egerit, cogitaverit;
  • IV.18 non est itaque circumspiciendum, sed lineae insistendum, per quam citra evagationem omnem recta curras.
  • IV.19 Qui de fama posthuma solicitus est, non cogitat fore, ut unusquisque eorum qui ipsius meminerint, mox fato sit concessurus;The relative clause comes first and has no antecedent: "(he) who is troubled about fame after death does not think …". solicitus is Gataker's spelling of sollicitus "troubled, anxious"; posthuma "after death" agrees with fama.
  • IV.19 et qui huic successerit, ipse pariter; donec tandem memoria omnis prorsus per suspicientes eosdemque mox extinctos protelata, et ipsa prorsus extinguatur.
  • IV.19 finge, vero et immortales, qui tui meminerint, memoriamque tui et ipsam immortalem fore, quid hoc ad te tamen?
  • IV.19 omittis enim intempestive id quod in te natura posuit, dum ab aliorum interim sermonibus pendes.
  • IV.20 atque hoc de eis quoque dico, quae vulgari sermone bona dicuntur: puta, de rebus corporeis artiumque operibus.
  • IV.20 quod est igitur vere bonum, id nihilo ulterius indigebit, non magis quam lex, quam veritas, quam benevolentia, quam modestia.The relative clause comes first and id picks it up: "what is truly good, that will need …".
  • IV.21 quomodo vero, quae ab aevo tam immenso in ea condita sunt, corpora terra capit?The order is twisted: the relative clause quae … condita sunt comes before its antecedent corpora, and the subject terra comes just before the verb. In plain order: quomodo terra capit corpora, quae ab aevo tam immenso in ea condita sunt, "how does the earth hold the bodies which have been buried in it over so immense an age?". in ea refers to terra.
  • IV.21 quin et reputanda est non sepultorum tantum hoc modo corporum multitudo, sed et animalium, quae quotidie tum a nobis, tum a bestiis, comeduntur.
  • IV.23 nihil mihi immaturum vel serum est, quod est tibi tempestivum.
  • IV.23 fructus instar id est omne mihi, quod tempestates tuae, o Natura, ferunt.
  • IV.24 an non praestiterat dixisse, quae necessaria sunt agas, quaeque animantis civilis ratio dictat, et quo modo dictat.
  • IV.24 istud enim non eam duntaxat, quae bona agendo, sed et eam, quae pauca agendo comparatur, tranquillitatem producit.
  • IV.24 pleraque enim eorum quae dicere et facere consuevimus, cum necessaria non sint, si amputaverimus, a negotiis multo vacabit magis, minusque perturbata futura est nobis vita nostra.
  • IV.24 oportet itaque ad singula sibi suggerere, an non istud ex earum numero est, quae non sunt necessaria?
  • IV.25 eum dico, qui rebus ab universo sibi assignatis acquiescit, et propria actione, quae justa, affectione, quae benevola sit, contentus agit.
  • IV.26 huc summa redit; brevis est vita: quod instat tempus lucrandum est, considerate justeque agendo.
  • IV.29 Si peregrinus in mundo est, qui ignarus est eorum, quae in mundo existunt: perinde certe in mundo peregrinus est, qui ignarus est rerum quae in eodem geruntur.
  • IV.29 profugus, qui rationem civilem fugit. caecus, qui mentis oculos clausos habet. mendicus, qui alterius cujusquam indiget, neque apud se habet, quicquid ad vitam conducat.
  • IV.29 abscessus mundi, qui abscedit, seque a naturae communis ratione sejungit, dum eis quae contingunt offenditur.
  • IV.29 hoc enim, quicquid est, profert eadem, quae et te protulit.
  • IV.29 abscissus civitatis, qui animam propriam a rationalium reliquorum anima, quae una omnium est communis, abscindit.
  • IV.30 mihi vero, inquit alter, cum nec ex disciplinae exercitio qui praeberi solet, commeatus suppetat, persisto tamen.The relative clause comes before the word it describes: qui praeberi solet "which is usually supplied" looks ahead to commeatus "provision, supplies" (properly an army's food supply). praeberi is the present passive infinitive of praebeo, completing solet: "is accustomed to be supplied", i.e. "is usually supplied". The provision meant is the nourishment that study gives the mind.
  • IV.31 Quam didicisti artem, eam diligito, eidemque acquiescito.The relative clause comes first, with its noun inside it: Quam didicisti artem "the art which you have learned" (= artem quam didicisti). The main clause then picks it up with eam "it": "the art you have learned, love it". Latin often opens with the relative clause like this to put the topic first.
  • IV.31 quod autem vitae reliquum est, ita exigito, ut qui Diis tua omnia ex toto animo commiseris; nullique homini vel servum vel tyrannum te exhibeas.Again the relative clause comes first: quod … vitae reliquum est "what is left of life" is itself the object of exigito, with no id to pick it up. vitae is a partitive genitive with reliquum, "the remainder of life". exigito, a future imperative like diligito, here means "spend, pass (time)".
  • IV.32 Cogita, verbi gratia, tempora sub Vespasiano acta, eadem prorsus omnia, quae nunc sunt, deprehendes.
  • IV.32 illi vero cum primis sunt memoria recolendi, quos ipse noris aliquando se rebus inanibus distinuisse, cum id interim facere, quod conditioni propriae consentaneum erat, huic firmiter inhaerere, eodemque contentum esse, neglexerint.
  • IV.32 illud etiam istic meminisse oportet, in actione unaquaque eam, quae adhibetur, curam, pro rei dignitate ac congruentia esse attemperandam.
  • IV.33 Quae fuerunt usitata quondam vocabula, glossematum loco nunc habentur.As in §31, the relative clause comes first with its noun inside it: Quae … vocabula "the words which" (= vocabula quae). vocabula is then the subject of the main verb habentur.
  • IV.33 pari modo et eorum, qui quondam celeberrimi fuerunt, nomina, quasi glossemata quaedam nunc facta sunt:
  • IV.33 atque haec de eis dico, qui cum admiratione hominum aliquando claruerunt.
  • IV.35 Dieculae fere unius sunt, et quod commemorat et quod commemoratur.
  • IV.36 Hoc jugiter considera, omnia ista quae fiunt, mutatione fieri.
  • IV.36 et assuesce te cogitationi isti, nihil aeque diligere universi naturam, ac ea quae jam existunt mutare, et ex eis sic mutatis nova germina refingere.
  • IV.36 seminis enim rationem habet quandam quicquid est, ad id quod ex eodem futurum est.
  • IV.36 etenim semina ea sola opinari, quae in terram uterumque dejiciuntur, plebeium est nimis.
  • IV.39 ubi ergo? in ea nimirum parte tui; quae de malis opinatur.
  • IV.39 etiamsi, quod huic proximum est, corpusculum secetur, uratur, suppuretur, putrescat, quiescat tamen pars ea quae de istis opinatur.The relative clause comes before its antecedent: quod huic proximum est, corpusculum = corpusculum, quod huic proximum est "the little body, which is nearest to this (part)". corpusculum "little body" is a diminutive of corpus, a little scornful. proximum "nearest" is a superlative and takes the dative huic.
  • IV.39 hoc est, ne censeat aut malum aut bonum esse, quod viro malo bonoque pariter potest obvenire.
  • IV.40 Cogita jugiter, mundum esse animalis unius instar, quod materiam unam, animamque unam obtineat:
  • IV.42 Nihil mali est rebus mutationem subeuntibus, sicut nec eis quae mutatione interveniente consistunt.
  • IV.43 Flumen quoddam et torrens rapidus, est aevum, ex eis quae hic fiunt consistens.
  • IV.45 et quemadmodum ea quae in mundo existunt, concinne admodum certo inter se ordine componuntur: ita et quae fiunt, non successionem nudam, sed admirabilem quandam concinnitatem prae se ferunt.
  • IV.46 illius quoque meminisse profuerit, qui quo via duceret, oblitus est.
  • IV.46 quodque plerique a ratione illa dissentiunt, qua cum vel maxime conversantur jugiter, quaque universa administrantur, et peregrina eis videntur, quibus quotidie occurrunt.
  • IV.48 Crebro apud te reputa, quot medici sint mortui, qui super decumbentes, tanquam conclamatos jam, supercilia contraxerint:
  • IV.48 quot mathematici, qui aliorum fata, quasi magnum quid esset id posse, praedixerint:
  • IV.48 Percurre itidem quoscunque noveris ipse, qui vice frequenti, alii alios ubi sepelierant, et ipsi tandem elati sunt:
  • IV.48 quod enim heri mucus fuerat, cras salsura fit aut favilla.quod "what" has no antecedent: the whole clause, "what had been slime", is the subject of fit "becomes". mucus "slime" stands for the seed a man grows from; salsura "something salted" for a corpse embalmed in salt, and favilla for the ashes of a funeral pyre. The present fit with cras "tomorrow" makes the change vivid, and the pluperfect fuerat is used where English says "was".
  • IV.48 perinde ac oliva maturitatem adepta ceciderit, naturam quae protulit collaudans, arborique e qua prodiit, gratias agens.
  • IV.49 num illud hominis infortunium dicis, quod naturae humanae neutiquam adversatur?
  • IV.49 aut naturae humanae adversari quicquam dixeris, quod secundum ejusdem voluntatem contingit?
  • IV.49 nunquid casus ullus prohibeat te, justum esse, magnanimum, temperantem, prudentem, temeritate, errore immunem, modestum, liberum, aut aliud quid eorum, quae ubi affuerint, natura humana sua obtinet universa?quae "which" is the subject of affuerint (from adsum "be present", perfect affui), placed before ubi "when", which opens its clause: "which, when they are present, human nature holds all that is its own". affuerint is future perfect, "whenever they have come to be there". sua … universa "all its own (things)" is a neuter plural used as a noun: the goods proper to man.
  • IV.50 Vulgare quidem hoc est, efficax tamen ad mortem contemnendam adminiculum, si eos recolas qui vitae avidi eidem fuerint diu immorati.
  • IV.50 Omnino jacent alicubi defuncti et illi, Cadicianus, Fabius, Julianus, Lepidus, aut si quis alius hujusmodi, qui postquam multos extulerant, efferebantur et ipsi.
  • IV.51 compendiosa est ea, quae secundum naturam est. in omni nimirum cum dictione, tum actione veri rectique curam habere.
  • V.1 num vero aegre feram, si ad ea agenda proficiscor, quorum gratia natus et in mundum productus sum?gratia in the ablative, after a genitive, means "for the sake of": quorum gratia "for the sake of which (things)". One sum serves both participles: natus … sum "I was born" (the perfect of the deponent nascor) and productus sum "I was brought forth".
  • V.1 an non arbusculas, aviculas, formicas, araneas, apiculas vides eam quam in mundo stationem obtinent, excolere satagentes?The noun is drawn inside the relative clause: eam quam … stationem obtinent stands for eam stationem quam obtinent "that post which they hold". statio is a soldier's post: each creature has its place in the order of the world, and keeps it.
  • V.1 tu autem, quae hominis sunt, facere recusas? et non properas potius ad id, quod naturae tuae convenit?
  • V.1 praescripsit et edendi atque bibendi. tu vero ultra modum, ultra id quod sufficit, in istis procedis.
  • V.1 caeterum in agendo secus te geris, et intra id quod poteras, contines te.
  • V.1 etenim vere temet non diligis. alioqui naturam tuam, quaeque illa vult, diligeres.
  • V.1 siquidem artes suas qui diligunt artifices, earundem operibus etiam intabescunt, illuvie inediaque affecti.The relative clause comes first and its antecedent after it: qui diligunt artifices "craftsmen who love". The object artes suas "their arts" stands first of all, for emphasis. siquidem "for indeed" brings the proof of what was just said: here are people who truly love what they do.
  • V.1 et isti enim, ubi rebus hisce addicti fuerint, nec cibum, nec somnum capere magis expetunt, quam ista, ad quae tam enixe feruntur, promovere:
  • V.3 Nullum aut sermonem aut actionem indignum te censeas, qui naturae fuerit consentaneus.
  • V.3 neque avertat ab eo te, quae sequi possit, quorumlibet hominum reprehensio aut vituperatio.
  • V.3 quae tu noli attendere, sed recta perge, naturae tum propriae, tum et communi obsecutus.
  • V.4 Per ea quae naturae sunt consentanea incedo, donec occumbens tandem conquiescam, eo expirando, unde spiritum quotidie haurio,incedo "I walk, I go on my way" is in the present: this is how Marcus means to live. per ea quae … "through the things which are in keeping with nature" is the road of the last section, here walked to its end. consentaneus takes the dative, naturae.
  • V.4 unde quotidianum per tot annos cibum potumque accepi; quod calcantem, et ad tam varios usus eo abutentem me sustinuit.
  • V.5 Acumen tibi non est, quod sit admirationi cuiquam.
  • V.5 multa tamen sunt alia, de quibus dicere nequeas, non esse te ad ea aptum natum.
  • V.5 haec itaque praesta, quae in te omnino sunt sita, animum sincerum, gravem, laborum tolerantem, voluptatum abstinentem, sorte contentum, paucorum indigum, mitem, liberum, luxu alienum, serium, sublimem.
  • V.5 an non intelligis quam multa praestare cum jam possis, ad quae inhabilitatis naturalis aut ineptitudinis nullus suppetit praetextus, sponte tamen in eis inferior adhuc persistis?suppetere "to be at hand, be available": "for which no pretext of natural incapacity or unfitness is to hand", i.e. you cannot plead that nature made you unfit for them. inhabilitas "incapacity" and ineptitudo "unfitness" are late Latin words, Gataker's for two Greek nouns; both genitives depend on praetextus "pretext, excuse".
  • V.6 est, qui etiamsi imputare haud ita proclivis sit, pro debitore tamen apud se habet eum cui benefecit, quidque fecerit, novit.
  • V.6 est et, qui, quid fecerit, quodammodo ne novit quidem;
  • V.6 sed viti sit similis, quae racemum ubi tulerit, fructumque sibi proprium semel dederit, nihil ulterius requirit.
  • V.6 in horum ergo numero esse oportet, qui quid faciant, ipsi quodammodo ne intelligunt quidem? ita plane.
  • V.6 est enim societatis legem colentis proprium hoc, ut sentiat se secundum legem illam agere; utque velit etiam, per Jovem, eum quocum sic agit, id persentiscere.quocum is cum quo "with whom": with the relative and personal pronouns cum is attached to the end (mecum, secum). agere cum aliquo "to deal with someone": the man he is treating so, who receives the kindness.
  • V.6 Verum est, fateor, quod dicis. Veruntamen, quod jam dictum est, si secius ceperis, ex eorum numero futurus es, quorum priore loco memineram.
  • V.6 tu autem, si id quod dixeram recte intelligere volueris, noli metuere, ne hac de caussa benefaciendi occasionem ullam sis omissurus.
  • V.8 Cujusmodi illud est, quod dici solet, Aesculapium huic vel illi coordinasse, ut equitet, ut frigida proluatur, ut discalceatus incedat:
  • V.8 intelligunt hoc quod dico etiam rudissimi quique.
  • V.8 proinde ita excipiamus ista, quomodo ea solemus, quae Aesculapius praeceperit.
  • V.8 multa siquidem et in illis aspera sunt, quae sanitatis spe tamen libenter admittimus.
  • V.8 ejusmodi itaque quiddam videatur tibi, eorum quae naturae communi visa sunt, perfectio et consummatio, cujusmodi est valetudo tua.
  • V.8 cum nec natura quaelibet quicquam ferat, quod non ei mundo, qui ab ipsa administratur, congruens existat.
  • V.9 verum, ubi excussum aliquando te senseris, regredere, pluribusque pro officii humani ratione gestis contentus sis; atque illud, ad quod regrederis, fac diligas.
  • V.9 nec, tanquam ad paedagogum, ad philosophiam redeas; sed quomodo ad ovum et penicillum, qui oculis laborant, quomodo ad emplastrum alius, alius ad perfusionem, confugit.
  • V.9 illud autem memineris, philosophiam ea sola velle, quae natura tua ipsa velit.
  • V.9 tu vero aliud aliquid velis, quam quod naturae tuae convenit?
  • V.10 mores autem eorum, quibuscum degis, si adverteris, tales esse comperies, ut etiam gratissimum quemlibet vix sustineas, ut ne adjiciam seipsum etiam vix sustinere quenquam.
  • V.11 hoc te jugiter interroga, simulque te percontare; Ecquid mihi nunc versatur in parte mei illa, quae principalis dici solet?
  • V.12 Cujusmodi sint quae plerisque bona videntur, hinc licet deprehendere.
  • V.12 si quid eorum quae revera bona sunt mente quispiam conceperit, puta, prudentiam, temperantiam, justitiam, fortitudinem, ista, inquam, si animo praeconceperit, non sustinebit adjectum huic audire quicquam, quod non rei bonae probe congruat.
  • V.12 at vero quae vulgo pro bonis habentur, ubi animo praeconceperit quis, auribus aequis accipiet, facileque admittet, tanquam apte adjectum id, quod a comico quandoque dictum est,The relative clause comes first, with its antecedent left out: "(the things) which are commonly held as goods" is the object of praeconceperit. habere pro "to hold as, regard as". After ubi, as after si, quis is indefinite: "someone".
  • V.12 alioqui enim non offenderet et tanquam dictu indignum repudiaretur, si de illis enunciaretur; cum de divitiis eisque fortunae bonis quae ad luxum pompamve ferunt, tanquam apte sciteque dictum, admittamus.
  • V.13 mutationis autem hujusmodi opera et ipse extiti, et qui me genuerant, atque ita retro in aliud infinitum.
  • V.14 Ratio arsque ipsa rationalis, facultates sunt, quae sibi operibusque suis ipsae sufficiunt.
  • V.15 Nihil horum hominis esse dicendum est, quod non ad hominem qua homo est, pertinet.
  • V.15 tum siquid istorum ad hominem pertineret, hominis non esset ea despectui habere, eisque sese opponere. nec laude dignus haberetur, qui istis minus indigentem se praestiterit.
  • V.15 imo ne bonus quidem vir esset, qui sibi horum alicui interdixerit, siquidem ea vere bona existerent.
  • V.16 Talis futura est mens tua, qualia ea sunt quae creberrime cogitaveris.
  • V.16 et rursus, cujus gratia quidque conditum est, ad id agendum esse conditum; ad quod autem agendum conditum est, ad id ferri:The relative clause comes first and the main clause picks it up with id: "for the sake of which each thing was made, for doing that it was made". cujus gratia "for the sake of which", the genitive before gratia; conditum est "was made, was created" is from condo "found, build, create". The main verb is again an infinitive, esse conditum, because this is another thought to steep the soul in.
  • V.16 ad quod fertur vero, in eo finem suum situm habere: in quo autem finis rei cujusque situs est, eodem utile bonumque ejusdem constare.
  • V.16 praestant autem inanimatis quidem animata; ex animatis vero quae ratione sunt praedita.
  • V.17 Quae fieri nequeunt sectari, insanum est. fieri autem non potest, quin istiusmodi quaedam improbi agant.
  • V.18 aliis eadem contigere, qui vel casuum suorum ignari, vel animi magni specimen dare cupidi, immoti illaesique manserunt.
  • V.19 qualia autem decreta fuerint, quibus ipsa in se locum dederit, talia facit sibi adventitia quaeque.
  • V.20 circumvertit enim mens transfertque effectionis impedimentum omne ad id quod est potius.
  • V.20 ita fit, ut et quod opus meum hoc inhibet, ad opus conducat; et ad viam conferat, quod viae initae obstabat.
  • V.21 Eorum quae mundus complectitur, quod praestantissimum est colito.
  • V.21 hoc est autem illud, quod caeteris omnibus utitur, quod reliqua omnia administrat.
  • V.21 pari modo et quod in te praestantissimum est, colito.
  • V.21 hoc est autem, quod superiori illi affine est.
  • V.21 istud enim est, quod caeteris in te omnibus utitur; et a quo vita tua gubernatur.
  • V.22 Quod civitati non est noxium, nec civi nocet.
  • V.23 Saepe cogita, quanta cum celeritate abripiantur et subtrahantur, quae sunt fiuntque universa.The subject comes last: universa "all things", with its relative clause in front of it, quae sunt fiuntque "which are and which come to be". Both what exists and what happens are carried past.
  • V.23 qui igitur non pro fatuo merito habeatur, qui istis vel inflatur, vel cruciatur, vel de re aliqua, quae ad spatium perbreve molestiam exhibeat, quiritatur, quasi diu id fiat.
  • V.25 ego nunc habeo, quod nunc habere me vult rerum natura; facioque quod nunc me facere vult natura mea.
  • V.26 Quae principatum ac dominium obtinet pars animae tuae, immota maneat, ad levem vel asperum carnis tuae motum:As at the start of Book IV, the relative clause comes first and holds its own noun: quae … obtinet pars "which part holds", i.e. "the part of your soul that holds rule and lordship". This is the ruling part (Greek hēgemonikon), the mind.
  • V.27 hoc autem faciet, qui animum exhibuerit ita jugiter affectum, ut rebus sibi destinatis acquiescat;
  • V.27 faciatque quaecunque genius ille voluerit, quem sui particulam a se avulsam Jupiter cuique attribuit, praesidem ducemque eidem futurum.
  • V.28 Num succenses ei qui hircum olet? num ei, cui halitum gravem os emittit?
  • V.29 Quo modo vivere cogitas vita mox excessurus, eodem, si volueris, vivere jam licet.quo modo … eodem (modo) "in the way in which … in that same (way)": a relative clause with modo is answered by eodem, and modo is not repeated. cogitas with an infinitive means "you intend, you mean": vivere cogitas "you mean to live".
  • V.29 sin id minus permiserint, quibuscum hic degis, exeas licet e vita; ita tamen, ne tanquam mali quid passus.sin "but if" opens the other case, and minus "less" is a softened "not": sin … minus "but if … not". The subject of permiserint (future perfect) is the people quibuscum hic degis "with whom you live here": quibuscum is cum quibus, with cum attached to the end as in mecum, tecum, and its antecedent "those" is left out.
  • V.29 interim vero dum nihil me ad educendum me adigit, liber maneo; utpote quem nemo prohibere possit, quo minus faciam quae velim;
  • V.29 velim autem, quae animantis ratione imbuti et ad societatem nati naturae sunt consentanea.
  • V.32 Ea quae principii finisque rerum est gnara, rationisque illius quae res omnes permeat, ac per aevum omne statis periodis universum hoc administrat.Ea "that one" answers quaenam: supply anima. The relative clause defines which soul is meant, and Gataker states it as a fact, in the indicative est. A relative clause of characteristic, "a soul of the kind that knows", would have the subjunctive, quae … sit gnara; Latin uses it for a sort of person or thing, the indicative for a definite one. gnarus "knowing, acquainted with" takes a genitive: principii finisque rerum "the beginning and the end of things".
  • V.33 quin et illa ipsa, quae in hac vita tanto habentur in pretio, vana sunt, putida, exilia, canicularum instar invicem rixantium, aut puerulorum secum invicem litigantium, et ridentium modo, mox plorantium.
  • V.33 istius tempus donec obvenerit, quid suffecerit, nisi ut Deos colas celebresque; hominibus benefacias, sustineas eos eisdemque abstineas; meminerisque ea omnia, quae extra corpusculi animulaeque tuae terminos consistunt, nec tua esse, nec in potestate tua sita?
  • V.36 memini satis, inquis; verum ea sunt, in quibus isti pretium studiumque ponunt.
  • V.36 felix est autem qui sortem sibi bonam comparaverit.
  • VI.2 Pari loco habeas, frigore rigens, an calore fotus, quod est officii tui, feceris.
  • VI.2 et in hoc ergo sufficit, quod prae manibus est rite disponere.
  • VI.8 quaeque contingunt quaelibet, talia sibi videri facit, qualia ipsa voluerit.
  • VI.10 sin quod posterius est positum, rectorem veneror, eodemque fretus, firmus animi consisto.
  • VI.12 ad hanc saepius accede, hac acquiesce, cujus ope, cum quae ibi occurrunt tibi futura sunt toleratu facilia, tum et ipse in eis toleratu facilis.
  • VI.13 ad eundem modum per vitam totam agendum est, ut res eas etiam, quae comprobatu dignissimae videbuntur, prorsus denudemus, vilitatemque earum intueamur, et tollamus eam, qua evehi solent, narrationis pompam omnem.eam … pompam omnem "all that pomp" wraps round the relative clause qua evehi solent "by which they are usually exalted". narratio is the telling: the fine things said about a thing, which make it seem grander than it is.
  • VI.14 Eorum quae vulgus hominum admiratur, pleraque ad generalissima rerum capita referuntur, quae vel forma mera vel natura continentur; qualia sunt lapides, ligna, ficus, vites, oleae:
  • VI.14 quae autem moderatiores paulo suspiciunt, ad ea referuntur, quae anima sunt praedita, veluti greges et armenta.Again the relative clause comes first and its antecedent, ea "those things", waits in the next clause. The whole clause quae … suspiciunt "the things which … look up to" is the subject of referuntur; inside it, quae is the object and moderatiores the subject.
  • VI.14 quae vero politiores adhuc afficiunt, ad ea pertinent, quae anima continentur rationali, non quidem universali illa, sed qua artium cultrix, aliasve solers existit, aut qua mere talis, ut servitiorum turbam possidere.
  • VI.14 caeterum qui animam rationalem universalem ac civilem veneratur, is reliquis rebus omnibus insuper habitis, in hoc praecipue incumbit, ut animam in eo statu suam conservet, quo rationi ac communioni consentanee se habeat geratque,qui … is "he who …, he": the relative clause comes first and is picks it up as the subject of incumbit. This is the top of the ladder: the rational soul valued not for its skills but as universalis "universal", shared by all rational beings, and civilis "civic", made for life in a community.
  • VI.15 Quaedam fieri properant, quaedam fuisse: et illius etiam quod fit, aliquid jam abscessit.
  • VI.15 in hoc igitur flumine, in quo consistere non datur, quorsum quis horum sic praeterlabentium quicquam in pretio habeat?
  • VI.15 quale enim quiddam est aerem semel traxisse, mox reddere, quod momentis singulis facimus; tale quiddam est et totam illam respirandi facultatem, quam heri et nudiustertius in ortu acceperas, eo redonare, unde primo hauseras.
  • VI.16 Non est aestimatione multa dignum, aut perspirari, quod et plantarum est; aut respirare, quod et pecudum et belluarum est; aut a sensibus rerum imagines impressas admittere;
  • VI.16 aut ab affectibus sigillarium instar impelli; aut gregatim convenire; aut nutriri: hoc enim perinde est atque alimenti quod est superfluum excernere.
  • VI.16 hoc unum, opinor, secundum conditionis suae rationem, moveri seque sistere, hoc est, ad quod studia reliqua artesque nos ducunt.The antecedent of ad quod is left out: hoc est (id) ad quod … "this is (that) to which …", i.e. "this is what the other pursuits and the arts lead us to". The next sentences show how.
  • VI.16 omnis enim ars ad hoc collimat, ut quicquid producit, ad opus illud aptum sit, ad quod productum est.
  • VI.16 siquidem hoc vinitor qui vites colit, hoc qui equos domat, hoc qui canes curat, intendit.hoc "this" is repeated with each new subject, and the single verb intendit "aims at" waits until the end. The second and third subjects are relative clauses with no antecedent: qui equos domat "(he) who breaks horses". siquidem "for indeed" brings in examples of the arts: the vine-dresser wants a vine fit to bear, the trainer a horse fit to ride, the keeper a dog fit to hunt or guard.
  • VI.16 istic ergo reperitur quod in pretio sit habendum. atque hoc bene si habuerit, nihil aliud quod acquiras, opus erit.
  • VI.16 etenim necesse erit invidere, aemulari, eos suspectos habere, qui his privare te possunt, eis struere insidias, qui id, quod tu tanti aestimas, possident.
  • VI.18 Quale, quaeso, hoc est, quod faciunt homines?
  • VI.18 eos, qui eodem secum tempore vivunt, laudare cum renuant; ipsi a posteris, qui eos nec norint unquam nec viderint, celebrari plurimi faciunt.
  • VI.20 eodem plane modo et in reliqua nos vita geramus. ne advertamus illis animum, quae ab eis, qui nobiscum in vita quasi committuntur, hujusmodi nobis multa contingunt.
  • VI.21 sector enim veritatem, a qua nemo unquam laesus est.
  • VI.21 laeditur vero, qui in errore suo et ignorantia persistit.The relative clause has no antecedent and is itself the subject: qui … persistit "he who persists". Putting laeditur first sets it against laesus est: the truth harms no one; error harms the one who clings to it.
  • VI.22 Ego, quod mei est officii, exequor.
  • VI.25 ita fiet, ne miraculo sit, si plura multa, vel cuncta potius quae fiunt, in hoc uno, quem mundum utique vocamus, universo, simul producantur.The relative clause is set inside the phrase in hoc uno … universo. quem refers to universo (neuter) but is masculine to agree with mundum, the noun in its own clause; a relative often takes the gender of such a predicate noun. If one small body holds so much at one moment, it is no wonder that the whole world holds everything.
  • VI.26 quibus observatis, oportet te nec perturbatum, nec indignationem indignatione pensantem, sed recta pergentem perficere quod prae manibus est.
  • VI.27 Crudele quiddam est, non permittere hominibus, ut ad ea ferantur, quae ad se pertinere sibique conducere opinantur.
  • VI.27 feruntur enim prorsus, cum peccant, ad ea de quibus ipsi sic opinantur.
  • VI.31 et somno excusso, ubi intellexeris, somnia mera fuisse, quae te conturbabant, ista vigilans jam denuo intuere, quo modo illa es intuitus, quae in somniis vidisti.
  • VI.32 menti vero indifferentia sunt, quaecunque non sunt peculiaria ejusdem opera.quaecunque "whatever things" is the subject both of its own sunt and of the main indifferentia sunt: "whatever things are not its own proper works are indifferent to the mind". ejusdem "of the same" means "of the mind" just named: "its".
  • VI.32 haec omnia in potestate sua sita habet: et ex his etiam ea sola ad eam pertinent, quae circa id quod in manibus jam est, versantur.ea … quae "those things which". ea sola "only those" is the subject of pertinent, and the quae clause, held back to the end, says which: those that deal with what is now in hand.
  • VI.33 Nullus est pedi aut manui praeter naturam labor, dum pes quod pedis est, manus, id quod manus est, faciat.
  • VI.33 pari modo nec homini qua homo est, labor ullus est praeter naturam, dum id quod hominis est, faciat.
  • VI.35 num ferendum ergo, architectum medicumve artis suae rationem pluris facere, quam hominem suae, quae est illi cum Diis ipsis communis?
  • VI.36 etiam rictus leonis, et venena, et noxium quidvis, sicut spina, et lutum, quae rerum illarum speciosarum ac pulcrarum appendices sunt.
  • VI.36 noli ergo ista ab eo quem colis aliena opinari: sed rerum universarum originem tecum perpende.
  • VI.37 Qui praesentia vidit, cuncta vidit, tum quae ab aeterno fuere, tum quae in aeternum futura sunt.qui with no antecedent means "he who, whoever". praesentia is the neuter plural of praesens used as a noun, "the things present". The same perfect stands in both halves: whoever has seen (vidit) the present has seen (vidit) everything, so there is nothing new left to see.
  • VI.38 Perpende tecum jugiter rerum omnium, quae in mundo sunt, connexionem mutuam, quamque ad se invicem affectionem habeant.
  • VI.39 Quibus destinatus es rebus, eis te accommoda;The antecedent rebus is drawn into the relative clause, and the demonstrative eis picks it up in the main clause: "to what things you have been assigned, to those …". destinatus es is the perfect passive of destino "fix, assign": the things that fate, or providence, has allotted to you.
  • VI.39 et quibuscum vivere sortitus es, homines eos, idque veraciter fac diligas.
  • VI.40 Organum, instrumentum, vas quodlibet, si id ad quod conditum est facit, bene se habet.id ad quod "that for which": the object id comes first and is explained by the relative clause. conditum est is the perfect passive of condo "put together, make". A made thing is good when it does the work it was made for; Marcus will now contrast such things with the works of nature.
  • VI.40 ibi tamen opifex, qui condiderat, jam abiit.
  • VI.40 at in eis, quae a natura continentur, intus est, ibique residet, quae ea condiderat, vis.
  • VI.41 Siquid eorum, quae extra arbitrium tuum sunt, bonum malumve esse praesumpseris,
  • VI.41 necesse erit, ut ubi istiusmodi vel in malum incideris, vel bono excideris, Deos incuses, oderis homines, qui horum alterutrius tibi vel autores fuerint, vel etiam fore suspicaris.
  • VI.41 at si ea sola, quae arbitrii sunt nostri, bona malaque censuerimus, nulla jam supererit amplius caussa, aut Deum incusandi, aut inimicitias adversus hominem quenquam gerendi.
  • VI.42 quomodo dormientes quoque Heraclitus, opinor, operarios esse dixit, et ad ea quae in mundo aguntur, operas conferre.
  • VI.42 ex abundanti vero et is qui quiritatur, et qui in adversum nititur, et qui ea quae fiunt, tollere conatur.
  • VI.42 tu vero cave pars ejusmodi sis, qualis in fabula vilis et ridiculus versus ille, cujus meminit Chrysippus.
  • VI.44 Siquid de me eisque quae mihi sunt obventura Dii consuluerint, omnino bene consuluerunt.
  • VI.44 ecquid enim vel illis ipsis, vel universo, cujus praecipue curam gerunt, inde accederet?
  • VI.44 sin de nulla prorsus re consilia ineunt, quod tamen impium est credere, quorsum tunc immolemus, supplicemus, juremus, alia faciamus, quae facimus singuli, tanquam si Deos praesentes et conversantes nobiscum habeamus:A relative clause thrown in: quod "which" stands for the whole idea that the gods plan nothing, and is the object of credere; the infinitive credere is the subject of impium est: "which it is impious to believe".
  • VI.44 conducit vero unicuique, quod est constitutioni et naturae ipsius consentaneum.
  • VI.44 hisce civitatibus quae utilia, et mihi sunt bona.
  • VI.45 Quaecunque unicuique contingunt, universo conducunt.Quaecunque "whatever things" opens a relative clause with no antecedent, and the whole clause is the subject of conducunt. conducere with the dative means "to be of benefit to": what happens to each part (unicuique "to each one") serves the whole (universo, the neuter of universus used as a noun, "the universe"). This is the Stoic comfort in misfortune: nothing that befalls you is wasted, for it serves the whole of which you are a part.
  • VI.45 sed et illud adjiciatur, quod in universum observatione habita deprehendes, quicquid alicui conducit, etiam aliis conducere.
  • VI.46 Quemadmodum afficere te solent ea quae in theatro locisque ejusmodi repraesentantur, ut eadem semper uniformiter exhibita, spectandi satietatem pariant: eodem modo et in vita tota sis affectus.
  • VI.47 ecquid et illis, quorum ne nomina quidem supersunt?
  • VI.48 Oblectare te siquando libuerit, virtutes eorum, qui tecum vivunt, cogita; hujus industriam, illius modestiam, alterius liberalitatem, alterius aliam aliquam.
  • VI.48 nihil enim animum oblectat magis, quam virtutum imagines in moribus eorum qui una degunt nobiscum exerentes se, et, quam fieri potest confertissime, mentis oculis se ingerentes.
  • VI.50 Aliis quae justa sunt, persuadere annitamur.
  • VI.50 Sed invitis etiam facito, quod justitiae ratio exegerit.
  • VI.50 quod siquis vi adhibita obstiterit tibi, tu ad aequanimitatem et tranquillitatem te transfer, eoque quod obstat ad virtutis alterius exercitium fac utare.
  • VI.50 memineris etiam, quod cum exceptione opus aggrediebare, nec id appetebas, quod fieri non potest.
  • VI.50 hunc autem assequeris, etiamsi ea quae conatus fueras, non fiant.
  • VI.53 Assuesce eis quae ab alio dicuntur animum sedulo adhibere, et quantum poteris dicentis animo penitus interesse.
  • VI.54 Quod examini non conducit, nec api conducit.Quod "what" has no antecedent: the clause Quod examini non conducit is the subject of the second conducit. Both verbs take the dative: examini "the swarm", api "the bee". nec here is "not … either". The bee stands for the single man and the swarm for the community: his good cannot be at odds with theirs, as 6.45 said from the other side.
  • VI.55 aut quo modo exequerentur illi, quod navigantibus salutem pareret, aegrotantibus sanitatem?
  • VI.56 Quam multi eorum, quibuscum in mundum intraveram, ex eodem jam excesserunt?quibuscum is cum quibus "with whom": cum is joined to the end of the relative pronoun, as in nobiscum and tecum. The pluperfect intraveram "I had entered" puts his birth before their leaving; English says "I came". ex eodem "out of the same (world)" is "out of it", and excedere "to go out" is often used of leaving life.
  • VI.59 Perpende tecum, quales sint quibus placere cupis, et quarum rerum potiundi caussa id velis, quibusque officiis ista demerearis.
  • VII.1 Quid est vitiositas? hoc, quod saepe vidisti.
  • VII.1 in omni casu occurrat idem, hoc est quod saepe vidi.
  • VII.1 omnino sursum deorsum eadem deprehendes, quibus refertae sunt historiae priscae, mediae, praesentes; quibus civitates atque familiae scatent.Both quibus clauses depend on eadem: "the same things with which …". refertus "crammed, full" and scateo "teem, swarm" take an ablative of what fills: quibus refertae sunt historiae "with which histories are filled", quibus civitates … scatent "with which cities teem". The three adjectives sort the histories by age: of ancient times, of the times between, and of the present.
  • VII.2 quas resuscitare tibi, quoties libuerit, licet.
  • VII.2 possum de re ista, quod oportet, opinari.
  • VII.2 nihil quicquam ad mentem faciunt, quae extra mentem sunt sita.The subject of faciunt is this clause, with its antecedent (ea "those things") left out: "(the things) which are placed outside the mind". situs "placed, lying" is the perfect participle of sino.
  • VII.3 intelligere nihilominus, tanti quemque esse, quanti illud est in quo studium posuerit.
  • VII.4 In sermone, eis quae dicuntur; in conatu omni, eis quae fiunt animum advertere oportet:
  • VII.5 si non sufficit, aut opus illi concedo, qui me melius id efficere potest, nisi aliter ad officium meum pertinuerit;
  • VII.5 vel quod possum facio, eo adscito qui mentis meae opera usus id possit, quod ad societatem humanam est hoc ipso tempore tempestivum ac utile.
  • VII.5 quicquid enim, vel per me, vel cum alio fecero, ad id duntaxat tendere fas est, quod est societati utile et congruum.
  • VII.6 Quam multi qui celebres admodum olim extitere, oblivioni nunc sunt traditi?
  • VII.6 quam multi etiam eorum, qui istos celebraverant, jam olim penitus aboliti sunt?
  • VII.7 hoc est enim tibi propositum, ut quod est muneris tui facias, quomodo militi in dimicatione murali.
  • VII.8 accedes enim ad ea, si ita necesse fuerit, ratione instructus eadem, qua nunc ad praesentia uteris.
  • VII.13 Quomodo se habent in continuis corporis membra, eodem se habent in dissitis quae ratione sunt praedita.A relative clause with no antecedent, "(those things) which are endowed with reason", that is, rational beings. It is neuter plural, like the Greek word it renders.
  • VII.13 consideratio haec animum tuum magis attinget, si te frequenter sic allocutus fueris, Membrum sum ego compagis istius quae ex ratione praeditis componitur.
  • VII.14 Quicquid voluerit, eis extrinsecus accidat, quae casibus istiusmodi affici possunt.
  • VII.14 ipsa enim, quae affecta sunt, conquerantur, si velint.
  • VII.14 ipse nisi malum censuero id quod contingit, nondum sum laesus.
  • VII.16 animula vero, quae timet, quae dolet, quae super his omnino aliquid opinatur, nihil horum patietur, nisi si eam ipse in judicium istiusmodi demiseris.animula "the little soul", a diminutive of anima, is set against corpusculum; vero "but" stands second. The three quae clauses describe the part that fears, grieves and forms its opinions about these things, that is, the ruling mind. super with the ablative, super his, means "about, concerning".
  • VII.20 Hoc unum me solicitum habet, nequid ipse faciam, quod hominis conditio vel minus velit, vel secus velit, vel nunc nolit.
  • VII.21 Instat tempus, quo tu omnium oblitus eris; instat, et quo omnes tui.
  • VII.22 Hominis est, etiam eos qui offendunt diligere.
  • VII.23 quem mox denuo diffingit, ejusdemque materia ad arborem producendam abutitur; tum ad homuncionem, dein ad aliud quidpiam.quem begins a new clause but looks back to equuleum: a relative used as a link, "and this (horse)". diffingere "to unmake, mould over" answers effingere: dis- "apart" against ex- "out".
  • VII.25 Quaecunque vides, universa mox est mutatura universi rectrix natura, aliaque ex eorum materia effectura, et ex horum rursus alia, ut mundus perpetim renovetur.
  • VII.26 forsan enim vel idem illud, quod ille, vel aliud quidpiam ejusmodi, ipse pariter cum illo bonum esse opinaris.
  • VII.27 Non tam quae desunt tibi, quam quae adsunt, cogita.
  • VII.27 ex his autem selige quae gratissima sunt tibi, quo reputes tecum quanto cum studio ea, ni jam adessent, tibi requireres.
  • VII.29 dignosce, quicquid vel tibi, vel alii cuiquam contingit.
  • VII.29 quod alteri peccatum est, ibi ubi extitit, relinque.
  • VII.30 Eis quae dicuntur, animum simul intende: in ea quae fiunt faciuntve, mente altius descende.
  • VII.33 corporis vero membra, quae dolore sunt afflicta, ipsa si quid possunt, de eo statuant.
  • VII.34 Quod ad gloriam, animos eorum, a quibus ea expetitur, considera, quales existant, et qualia tum fugiant, tum et sectentur.
  • VII.44 nec hoc duntaxat consideraturum, id quod agit, justum an injustum, hominisque probi an improbi sit.
  • VII.45 etiamsi cum discrimine conjunctum id sit, nec ullius rei cujusquam, ne mortis quidem, prae eo quod est turpe, rationem habere.
  • VII.46 neque enim hoc est, quod, vir vere qui sit, tantopere expetere debeat, ut temporis tantundem vivat; neque vitae oportet avidum esse;
  • VII.46 sed istis Deo dimissis, et mulierculis etiam fide adhibita, fieri non posse ut fatum quisquam quoquo modo effugiat; hoc deinceps ei perpendendum, quomodo tempus hoc, quo victurus sit, quam optime exigat.
  • VII.49 ejusdem enim generis omnino futura sunt; nec possunt eorum quae nunc fiunt modulum transgredi.modulum 'the measure, the scale' (a diminutive of modus) has its genitive eorum 'of the things' in front, with the relative clause quae nunc fiunt 'which happen now' in between: 'the measure of what happens now'. The future cannot step outside the pattern of the present.
  • VII.50 Retroque meant, quae terra dedit Iterum ad terram:meo 'go, pass' is a word of poetry. Its subject is the clause quae terra dedit 'what the earth gave', with the antecedent ea 'those things' left out, as often in verse; so quae is accusative, the object of dedit. The -que 'and' on the first word joins this quotation to the sayings collected before it.
  • VII.50 ac quod ab aetherio Venerat ortu, coeleste poli Repetit templum.Again a relative clause without its antecedent is the subject: quod … Venerat 'what had come'. aetherio … ortu 'from an ethereal birth' is split by the verb, a usual order in verse; the aether is the bright upper air, and ortus here is 'birth, origin'.
  • VII.53 Ubicunque effici poterit opus ullum secundum rationem eam, quae mortalibus est cum Diis ipsis communis, nihil ibi potest esse grave.eam 'that' follows its noun and points ahead to the relative clause. communis 'common' takes a dative of those who share (mortalibus 'to mortals') and cum for the partner (cum Diis ipsis 'with the gods themselves'): reason is what mortals share with the gods.
  • VII.55 Nolito aliorum mentes circumspicere, sed eo recta intuere, quo natura te ducit; natura, inquam, universi, in eis quae tibi contingunt, et tua etiam, in eis quae tibi sunt agenda.
  • VII.55 illud autem est unicuique agendum, quod est conditioni ipsius consentaneum.
  • VII.56 Tanquam vita jam functus, ejusdemque munere defunctus plane, quod reliquum est tanquam ex abundanti, naturae convenienter fac vivas.
  • VII.57 Id solum diligas, quod obvenit, et a fato destinatum est tibi.
  • VII.58 In omni casu eos ob oculos habeas, quibus eadem cum contigissent, aegre tulerunt, pro insueto habuerunt, quiritati sunt.The relative quibus "to whom" comes first, although it belongs inside the cum clause: cum eadem eis contigissent "when the same things had happened to them". Only then come the verbs of the relative clause, tulerunt and the rest, whose subject is "they". English reorders: "who, when the same things had happened to them, took it hard". contingo "happen to" takes the dative; aegre ferre "to bear ill" is "to resent, take hard".
  • VII.58 aut cur non potius motus alienos eis relinquas, qui his alios afficiunt, et afficiuntur ipsi; ipse totus in hoc intentus, quo modo casibus istiusmodi utare?
  • VII.58 denique in utroque horum memineris, medium quiddam esse illud, circa quod actio versatur.
  • VII.59 intus est boni fons, qui perenniter scatebit, si jugiter foderis.
  • VII.62 Crebro tecum perpende, qualesnam sint a quibus probari et praedicari velis, qualique sint mente praediti.
  • VII.64 illud etiam memineris, multa taedio nos afficere, quae non advertimus eandem cum dolore rationem habere, verbi gratia, dormitare, quando vigilare libet, aestu affici, fastidio laborare.A relative pronoun can be the subject of an accusative and infinitive: quae … habere "which (we do not notice) have", i.e. "things that, without our noticing, have …". eandem cum dolore "the same as pain", literally "the same with pain": idem cum with the ablative is a less common way of saying "the same as", beside idem … qui and idem … ac. ratio here is "nature, character".
  • VII.66 aut quod per compita fastuose incedebat; quod tamen an verum fuerit, merito dubitaveris.
  • VII.67 Non ita commisit natura compagem tui, ut tibi nequeas terminos figere, et quae tui sunt muneris per te exequi.
  • VII.68 Vi omni immunem, in summa animi hilaritate, vitam transigere licet, etiamsi quae libuerit adversus te vociferentur homines universi, etiamsi massae istius corporeae coalitae et circundatae tibi membra ferae discerpant.
  • VII.68 siquidem quicquid contingit, vel ad hominem spectat vel ad Deum, nec aut novum est, aut tractatu difficile, sed familiare et facile.
  • VII.70 Dii, immortales cum sint, non aegre ferunt tamen, quod per aevum tam immensum ipsos oporteat omnino, tot talesque qui sint, improbos jugiter sustinere.The relative clause comes before its antecedent improbos: "the wicked, who are so many and such". tot "so many" does not decline; tales "such" means "so bad". sint is subjunctive because the clause stands inside the quod clause.
  • VII.70 imo, quod amplius est, omnimodam horum curam gerunt.
  • VII.70 tu vero, qui mox es desiturus, malos tolerando defetisceris? idque cum ex eorum ipse sis numero.
  • VII.71 Ridiculum est malitiam cum tuam, quod potes, non effugias, fugere te velle, quod non potes, alienam.
  • VII.72 Quicquid intellectualis socialisque facultas, nec ad intellectum nec ad usum socialem facere deprehenderit, idipsum inferius se merito judicat.
  • VII.74 noli ergo defatigari emolumentum in eo capiendo, quod alteri praestas.
  • VII.75 nunc vero, aut quicquid fit, consequentiae necessariae lege certa producitur, aut principalia etiam illa, ad quae mundi mens peculiariter intenta est, ratione nulla gubernantur.
  • VIII.1 Hoc etiam ad inanis gloriae studium minuendum conducit, quod vitam totam, eam saltem quae a juventute hactenus transiit, non potes praestare philosophice ductam.
  • VIII.1 proinde si vere perspexisti, in quo res ipsa sita sit, missa existimatione, in hoc duntaxat incumbe, ut vitae quod superest, quantulumcunque id fuerit, pro naturae tuae ductu ac dictamine transigas.
  • VIII.1 in quonam ergo consistit? in eis faciendis quae exigit natura humana.
  • VIII.1 at haec quomodo quis faciat? si decreta nactus sit, a quibus appetitiones actusque istiusmodi profluant.
  • VIII.1 quaenam, inquis, decreta? de bonis malisque, ut nihil nimirum homini bonum censeat, quod non justum, temperantem, fortem, liberalem faciat; nihil malum, quod non istis contrarium.
  • VIII.2 prope adest tempus, quo moriturus sum, omniaque mihi transitura.
  • VIII.2 quid ergo expeto ulterius, quam ut illud quod impraesentiarum ago, opus sit animantis rationalis, socialis, eademque cum Deo ipso lege agentis.
  • VIII.5 quod autem hominis a te natura exigit, hoc constanter facito, quodque justissimum videbitur, loquitor; placide duntaxat, modeste, citraque dissimulationem.The relative clause comes first and hoc takes it up: "what nature demands of you, this do". hominis "a man's" is a genitive of characteristic: what belongs to a man, his part as a man. Nature demands it a te "from you".quodque is quod + -que "and what", not a form of quisque. Its antecedent (id) is left out: "and say (that) which will seem most just". videri "to be seen" means "to seem".
  • VIII.6 Universi natura hoc solenne habet; quae istic existunt illo transferre, res mutare, hinc tollere, illic deponere, omnia vices has subeunt:
  • VIII.7 prospere autem procedit rationalis natura, ubi in cogitando nec falso, nec incerto assentitur, impulsus suos ad opera, quae societatem juvent, sola dirigit,
  • VIII.7 appetitiones et aversationes ad ea sola, quae in nobis sita sunt, adhibet, a rerum natura denique quicquid assignatum fuerit, amplectitur.
  • VIII.7 id quod deprehendere licebit, si non seorsim unum aliquod in re ulla consideraveris, sed istius omnia cum alterius alicujus confertim sumptis contuleris.
  • VIII.10 bonum autem quodque necessario etiam est utile; quodque est ejusmodi, id viro bono proboque curae esse oportet.
  • VIII.12 quod autem est naturae cujusque consentaneum, hoc et familiarius, et aptius, et jucundius est utique.quod "what" has no antecedent before it; hoc "this" picks it up afterwards: "what is in keeping with…, this is…".
  • VIII.14 simul et hoc succurret, necessario facere illum quae facit.
  • VIII.15 Memineris, aeque turpe esse mirari quenquam tanquam de re insueta, quod ea mundus, quorum ferax est, profert; ac mirari quenquam, quod ficus ficus ferat, aut mirari medicum, quod quis febricitaverit, gubernatorem, quod ventus adversus flaverit.
  • VIII.18 Nihil, quod moritur, mundo excidit.
  • VIII.18 istic autem si manet ac mutat, istic et in sua, quae et mundi et tui eadem sunt, elementa resolvitur.sua … elementa "its own elements" wraps round the relative clause. quae refers to the elements; mundi and tui (here the genitive of tu) go with eadem: "which are the same (elements) of the world and of you", the stuff that makes up both.
  • VIII.20 Natura rei cujusque rationem habet; tam finem, quam ortum et durationem, quod attinet: quemadmodum et is qui pilam mittit, pilae pariter rationem habet.
  • VIII.21 brevis autem est vitae et qui celebrat, et qui celebratur; et qui commemorat pariter, et qui commemoratur.Each subject is a qui clause whose antecedent is left out: qui celebrat "he who praises", qui celebratur "he who is praised". Active and passive of one verb stand side by side, joined by et … et "both … and"; the second pair, remembering and being remembered, is built the same way. One est serves all four.
  • VIII.22 merito haec pateris, qui bonus mavis cras fieri, quam esse hodie.qui "you who" refers back to the "you" in pateris and gives the reason: "since you would rather …". mavis is from malo "prefer" (magis volo "want more"), and quam "than" answers it: "you prefer to become good tomorrow than to be good today". bonus is nominative because it describes the subject of mavis: after verbs like volo and malo, a predicate with esse or fieri stays in the nominative.
  • VIII.23 contingit mihi quicquam? ita excipio, ut ad Deos referam, fontemque rerum omnium, a quo, quaecunque fiunt, ordine praestituto derivantur.a quo "from which" refers to fontem, which is masculine. The subject of derivantur is the clause quaecunque fiunt "whatever things happen". derivare is properly to draw water off from a stream (rivus), so it suits the image of a spring: all events flow from one source, ordine praestituto "in an order fixed beforehand", an ablative of manner.
  • VIII.26 Homini volupe est, quae hominis propria sunt, facere.The relative clause has no antecedent: "(those things) which are proper to man" is the object of facere. proprius "one's own, peculiar to" takes the genitive: hominis propria "proper to man".
  • VIII.26 proprium autem est hominis, contribuli suo benevolum esse, sensuum motus insuper habere, visa probabilia discernere, universi naturam, eaque quae secundum hanc fiunt, contemplari.universi "of the whole" is the neuter adjective used as a noun, "the universe". eaque quae "and those things which": ea is the antecedent of quae, and -que joins it to naturam. secundum hanc "in accordance with it", with hanc referring to naturam.
  • VIII.27 Affectiones singuli quique tres habent; unam, ad caussam ambientem, alteram, ad caussam divinam, a qua proveniunt omnibus omnia; tertiam, ad eos quibuscum in hac vita versatur.
  • VIII.28 omne enim judicium, et impetus, et appetitus, et aversatio intus est; quo mali nihil ascendit.
  • VIII.31 nec illud minus, quod tumulis inscribi solet, Ultimus hic generis sui.
  • VIII.32 In singulis actionibus vitam componere oportet; ut si unaquaeque quantum datur, quod suum est tulerit, in eo acquiescas.ferre here is "to carry off, achieve", as one carries off a prize. quod suum est "what is its own" is the action's proper result; the whole relative clause, with no antecedent written, is the object of tulerit.
  • VIII.32 atqui dum impedimentum ipsum placide fers, et ad id quod datur aequo animo te transfers, alia statim prioris vice actio emergit, quae ad eam, de qua sermo instituitur, vitae compositionem non minus apte conducat.
  • VIII.34 talem plane se facit, quantum in ipso est, qui abscindit sese, dum vel id quod contingit non vult, vel adversus societatis jus aliquid perpetrat.The main clause comes first and its subject last: qui abscindit sese "he who cuts himself off" is the subject of facit, with no antecedent written. talem se facit "makes himself such": talem is a predicate accusative describing se. He turns himself into something like the severed hand.
  • VIII.34 revulsum quodammodo abjecisti te aliquo ab ea quae secundum naturam est unione.ab ea … unione "from that union" wraps round its relative clause, quae secundum naturam est "which is according to nature". unio "oneness, union" is a late word, made from unus "one".
  • VIII.34 Verum benignitatem ejus considera, qua hominem cohonestavit: cum et in ipso posuerit, ne primitus ab universo revelleretur, et facultatem tribuerit, ubi fuerit revulsus, redeundi denuoque coalescendi, et partis ordinem, quem tenuerat, recuperandi.ejus "his" is God's, from the last sentence. qua "with which" is an ablative of means; its antecedent is benignitatem. cohonestare "to honour, grace" is a rare word: God has graced man with a privilege no other part has.
  • VIII.35 ita et animal rationale, ex impedimento omni materiam creare sibi possit, eoque uti ad illud quod intenderat, quodcunque tandem id fuerit.
  • VIII.36 tum cogita tecum, nec quod futurum est, nec quod praeteritum est, sed id semper duntaxat quod praesens est, molestiam tibi facessere.
  • VIII.38 Si acute cernere vales, acumine tuo utere, inquit ille, in rebus eis, quae sapientiam maxime exigunt.
  • VIII.40 Si opinionem tuam ab eo, quod vexare te videtur, semoveris, ipse in tutissimo mox consistes.
  • VIII.41 at, si id quod communiter fieri solet, tibi proponebas, nondum aut laesus es, aut impeditus etiam.
  • VIII.41 mentis utique propria quae sunt, nemo alius impedire solet.A relative clause with no antecedent, serving as the object of impedire: "(the things) which are the mind's own". Two of its words are pulled in front of quae for stress: mentis … propria "proper to the mind", with proprius taking the genitive. utique "certainly, at any rate".
  • VIII.44 Hoc ipsum, quod jam adest, tempus tibimet fac impertias.
  • VIII.44 qui famam posthumam affectant potius, non cogitant, alios quosdam ejusmodi fore posteros illos, quales isti sunt, quos nunc gravatim ferunt.The relative clause comes first and has no antecedent: "(those) who strive after …" are the subject of cogitant. fama posthuma is "fame after death"; affecto "aim at, strive after". potius "rather": rather than the present time just commended.
  • VIII.46 Si ergo contingit id cuique, quod et usui et naturae ejus est consentaneum, quid est, aegre quod feras?
  • VIII.47 Siqua te angit res externa, non est ea ipsa, quae molestiam facessit tibi, sed tuum ipsius de re ea judicium.
  • VIII.47 pari modo, si anxium te habet, quia hoc aut illud quod rectum tibi videtur, non facis, cur non facere potius quam angi velis?
  • VIII.47 excede ergo e vita aequo animo, quo modo excederes si id agere daretur, simul etiam obstantibus ipsis propitius.
  • VIII.48 Memineris, inexpugnabilem fieri mentem, quando in se contracta, ipsa se contenta manet, dummodo nil faciat quod ipsa nolit, tametsi non ratione, sed obstinatione mera instructa sit.
  • VIII.48 neque enim aliud ullum habet homo hoc validius communitum praesidium, ad quod ubi confugerit, in nullius potestatem possit deinceps venire.
  • VIII.48 hoc qui non videt, imperitus; qui videt, nec eo recipit se, infelix est.
  • VIII.49 Nihil ulterius tecum reputa, quam quod visa primario renunciaverint.
  • VIII.49 vel adjicias potius aliquid, ut qui rerum omnium, quae in mundo isto contingunt, naturam perspectam habeas.
  • VIII.50 ludibrio enim futurus es homini scientiae naturalis perito, perinde ac fabro aut sutori, si huic vitio verteres, quod eorum quae conficit ramenta ac segmenta in officina ejus cerneres.
  • VIII.50 sed, quod in hac ejus arte maxime mireris, cum se certis terminis circumscripserit, quicquid intra se corrumpi, senescere, ac inutile fieri videtur, in semet convertit, aliaque ex his ipsis nova producit;
  • VIII.52 Qui nescit esse mundum, ubi sit nescit.
  • VIII.52 qui nescit ad quid natus sit, nec quis ipse, nec quid mundus sit, novit.
  • VIII.52 qui autem in horum alterutro deficit, nec ad quid ipse natus sit, dicere potest:
  • VIII.52 qualis ergo tibi videtur is, qui vanos hominum eorum plausus vel aversatur vel aucupatur, qui nec ubi sint, nec qui sint ipsi, norunt?
  • VIII.53 Num in votis habes ab eo laudari, qui intra horulae spatium ter semet execratur?
  • VIII.53 num ei studes placere, qui nec sibi ipse placet?
  • VIII.53 aut quomodo sibi placet, quem omnium fere, quae facit ipse, poenitet?
  • VIII.54 neque enim minus vis illa intellectualis ubique diffusa est et permeat cuivis exposita qui attrahere eam potest, quam aeria cuilibet qui respirationis est compos.permeat "passes through" has no object: the power pervades everything. exposita "laid open, made available", from expono, agrees with vis and takes the dative cuivis "to anyone at all", whom the qui clause defines. attrahere "to draw in" keeps up the picture of breathing: one draws in mind as one draws in air.
  • VIII.55 huic tantum est noxia, cui concessum est ab ea immunem esse, quandocunque id ipse voluerit.
  • VIII.56 alioqui vicini mei malitia malum me faceret: id quod Deo non est visum, ne alieni arbitrii esset miserum me facere.id quod "a thing which" sums up the whole clause before it. visum est with a dative, literally "it seemed (good) to", is the usual way to say what someone decided: "God did not see fit".
  • VIII.57 recta enim procedit, et refringitur quodammodo, ubi corpus aliquod solidum occurrerit, quod aerem ultra non admittit.
  • VIII.58 Qui mortem formidat, vel sensus extinctionem, vel aliusmodi aliquem sensum formidat.qui with no antecedent means "he who": "the man who fears death". The whole clause is the subject of the second formidat.
  • IX.1 Qui injuste agit, impie agit.The thesis of the whole section, in four words. Qui has no antecedent: "(he) who acts unjustly", and that clause is the subject of the second agit. injuste and impie are adverbs made from injustus "unjust" and impius "impious" with the ending -e. An injustice is a wrong against men; impiety is a wrong against the gods. Marcus will show that the first is always the second as well.
  • IX.1 cum enim universi natura animalia rationalia sui invicem gratia condiderit, ut sibi invicem pro cujusque dignitate prosint, nec ulla ratione sibi invicem obsint, qui naturae placitum hoc violat, impie prorsus agit adversus numinum omnium antiquissimum.Again qui without an antecedent: "he who violates". placitum is a noun, "what has pleased (someone)", hence a resolve or decree; it comes from placeo "please". naturae placitum hoc "this decree of nature" is the purpose just stated: that rational beings help and never harm one another.
  • IX.1 omnia autem quae existunt necessitudine quadam mutua sunt sibi invicem conjuncta.
  • IX.1 sed et eadem, quae natura, veritas quoque nuncupatur; estque prima omnium quae vera sunt, caussa.
  • IX.1 itaque qui sciens volens mentitur, impie agit, in quantum fallendo injuste agit;
  • IX.1 adversatur enim, qui, quantum in se est, ad ea quae veritati adversa sunt, fertur.The verb comes first and its subject after it: "for he sets himself against (nature) who …". The qui clause has no antecedent, and its verb, fertur, waits until the very end. adversatur picks up the last word of the sentence before, and adversa plays on it: to move towards what is opposed (adversa) to truth is to oppose (adversari) nature, which is truth.
  • IX.1 Quin etiam, qui voluptates, tanquam quae sint bonae, sectatur, dolores, tanquam quae mala sint, fugit, impie hic quoque agit.
  • IX.1 cum mali saepenumero voluptatibus diffluant, eisque rebus, quibus eae comparantur, abundent; boni contra in dolore versentur, atque in casus ejusmodi, qui dolorem solent parere, incidant.abundare "to have plenty of" takes the ablative: eis rebus … abundent "they have plenty of those things". Inside sits quibus eae comparantur "by which they (the pleasures) are got": eae is feminine plural, taking up voluptatibus; the things meant are wealth and power. comparare here is "to get, procure", not "to compare".
  • IX.1 adhaec, qui dolorem timet, eorum aliquid timebit, quae in mundo necessario futura sunt. hoc est autem impium.
  • IX.1 et qui voluptatem sectatur, injuriam inferendo non abstinebit. hoc autem aperte impium.
  • IX.1 oportet autem, ad quae rerum natura ex aequo se habet, (nec fecisset utique utraque, nisi ad utraque se ex aequo haberet)This sentence is split in two here. It opens with oportet "it is right", but what is right, the accusative and infinitive eum … esse … affectum "that he be disposed", comes only after the parenthesis. First comes a relative clause with its antecedent still to come, ad quae … "towards the things to which …"; it is picked up in the second part by adversus haec eadem "towards these same things". The shape is: "it is right that, towards what nature is equally disposed to, towards that same he too be equally disposed".
  • IX.1 adversus haec eadem eum pariter esse ex aequo affectum, qui naturae ductum sequi desiderat, quo naturae consentire possit.eum "him, the man" is defined by the relative clause that follows: "the man who desires to follow nature's lead". ductus "leading, guidance" is a fourth-declension noun from duco "lead"; sequi is the infinitive of the deponent sequor "follow".
  • IX.1 quicunque ergo adversus dolorem et voluptatem, vel mortem et vitam, vel gloriam et ignominiam, ad quae rerum natura ex aequo se habet, non ex aequo afficitur, impie hunc agere liquido constat.
  • IX.1 per hoc autem quod dicitur universi naturam istis ex aequo uti, intelligo ista ex aequo evenire ex serie quadam rerum prodeuntium sibique invicem succedentium juxta antiquissimum quendam providentiae motum,
  • IX.1 quo a principio illa ad hanc rerum omnium ordinationem et adornationem se contulit, cum rationes quasdam rerum futurarum apud se concepisset, et facultates quasdam existentiarum, transmutationum, et successionum istiusmodi foecundas discrevisset.quo "by which" refers back to motum, providence's first impulse. illa "that (power)" is providence, the subject of this clause and of both cum verbs. se conferre ad "to betake oneself to, set about": from the beginning providence set about this ordering and arranging of all things. ordinatio and adornatio are late Latin nouns in -tio from ordino "set in order" and adorno "equip, adorn"; together they render one Greek word for the ordered world.
  • IX.3 Mortem noli contemnere, sed animo lubenti excipe, tanquam ex eorum quae natura vult, numero quod sit.
  • IX.3 cujusmodi enim res est, adolescere, senescere, crescere, adultum esse, barbatum esse, dentire, canescere, serere, praegnantem esse, parere, aliaque id genus opera naturalia, quae vitae tuae secum ferunt aetates, ejusmodi plane res est et dissolvi.
  • IX.3 quo modo nunc praestolaris, donec uxoris tuae utero foetus prodeat. ita expectanda est hora, qua animula tua involucro isti excidet.
  • IX.3 si autem vulgare vis pharmacum, quod cor tamen attingat, morti facilem cumprimis praestabit te, si consideraveris res subjectas a quibus morte divelleris, moresque hominum quales sint, quibus anima tua ulterius non immiscebitur.
  • IX.3 nunc autem vides, quanta molestia ex dissensu mutuo eorum quibuscum vivitur, oriatur.
  • IX.4 Qui peccat, sibimet ipsi peccatA relative clause can stand without an antecedent: qui peccat "(he) who does wrong" is itself the subject of the second peccat. Supply is "he".
  • IX.4 qui injuste agit, sibi nocet, dum malum se facit.
  • IX.5 Saepenumero contingit ut injuste agat, tam qui non facit aliquid, quam et qui facit.
  • IX.9 Quaecunque aliquid in commune participant, ad id quod est generis ejusdem secum prompte feruntur.
  • IX.9 cum omni vero, qui istic est, igni adeo simul accendi proclivis est, ut materia omnis siccior paulo incendi prompta admodum sit, eo quod minus sibi admixtum habeat, quod incendium prohibeat.
  • IX.9 quo est enim rebus aliis praestantius, hoc est promptius. ei quod sui generis est commisceri et cum eo quodammodo coalescere.
  • IX.9 observando autem id, quod loquor, comperies.
  • IX.14 praesentia omnia, qualia apud illos quos sepelivimus.
  • IX.20 Quod alteri delictum est, apud eum relinquendum est.quod has no antecedent: "(that) which", and the whole clause is the subject of the main verb. alteri "for another" is a dative of possession: "what is a wrong of another's". delictum "a wrong" is the perfect participle of delinquo used as a noun.
  • IX.23 et est seditiosa, perinde ac in populo ille, qui factionis suae homines a consensione istiusmodi in partes trahit.
  • IX.24 Puerulorum rixae, et ludicra; et animulae cadavera gestantes; ut vehementius afficiat quod in Mortualibus exhibetur.
  • IX.25 tum et tempus tecum definito ad quod plurimum res sic affecta perdurare possit.
  • IX.26 Innumera perpessus es, quia non didicisti mente tua contentus esse agente ea ad quae condita est, sed ad alia eadem abuteris.
  • IX.27 quin et Dii ipsi omnimodam illis opem ferunt, per insomnia, per vaticinia, etiam in eis ad quae feruntur illi.
  • IX.28 mens autem universi vel ad singula quaeque se promovet. quod si fuerit, ad quod illa se promoverit, tu excipe.The antecedent of ad quod is left out: "(that) to which it has moved itself, welcome". illa is the mind of the universe. excipere is "to take up, receive": if each event is chosen by the mind of the whole, accept it as such. tu with an imperative is emphatic, "you, for your part".
  • IX.28 siquidem qui mutationes et alterationes fluctuum instar sibi invicem supervenientes, et vicissitudinum harum celeritatem consideraverit, nae ille mortale quicquid est despectui habebit.qui without an antecedent is "whoever", and ille "he" picks it up in the main clause: "whoever has considered …, he …". consideraverit is future perfect, because the considering must come first. siquidem "since indeed" gives the reason for what has just been said.
  • IX.29 id agas, o homo, quod nunc te poscit natura.
  • IX.30 considera et vitam quae sub aliis olim est acta, quae post te erit transigenda, quaeque apud gentes barbaras jam agitur.
  • IX.31 Mentis tranquillitas tibi sit in eis, quae ab externa caussa proficiscuntur.eis "those things" is the antecedent of quae. proficiscuntur, from the deponent proficiscor, is passive in form but active in sense: "which come from a cause outside", what happens to you through no act of your own.
  • IX.31 hoc est; intentio tua actioque omnis hunc solum sibi finem propositum habeat, ut ad societatem humanam quod conducat fecerit, utpote quod naturae tuae consentaneum existat.
  • IX.32 si mundum totum et seculum in quo degis, mente complexus fueris, et rei cujusque sigillatim transmutationem celerem consideraveris, quamque exiguum temporis spatium inter ortum ejusdem et interitum intercedat;
  • IX.32 cum et immensum sit quod ortum praecesserit, et interminatum pariter, quod interitum sit consecuturum.
  • IX.33 Corrumpentur brevi, quaecunque vides: corrumpentur brevi, et qui corrumpi haec vident.
  • IX.33 et qui senectute extrema confectus moritur, in eundem statum redigetur cum eo, qui immaturus obiit.
  • IX.35 hac autem gaudet natura, quae nihil non recte facit.
  • IX.35 nec penes Deos, qui tot fuerint, potentiam extitisse corrigendi ista, quo minus mundus ad mala ista addiceretur, quibus perpetim teneretur implicitus?
  • IX.36 etiam quod formae rationem obtinet, et ipsum aliud quiddam istiusmodi est; et ex aliis in alia transit.
  • IX.41 Ego, cum decumberem, inquit Epicurus, non de corporis affectionibus cum eis, qui invisebant me, colloquia habebam, nec istiusmodi sermonibus illos alloquebar,
  • IX.41 verum eis, quae circa rerum naturam prius meditatus fueram, disserebam.eis is dative, "to them", the visitors again, answering illos in the last sentence. quae "the things which" has no antecedent of its own; it is the object of meditatus fueram and, as a whole clause, of disserebam: "I set out to them what I had thought out". verum "but" corrects what went before: "not that, but this".
  • IX.41 eadem tu, quae ille, sive in morbo, si contigerit, sive in alio quovis casu adverso, feceris.
  • IX.41 sed rei tantum praesenti agendae intendere, et instrumento per quod fiat.
  • IX.42 tu itaque quod non potest, ne poscas.
  • IX.42 est enim hic impudentium illorum unus, quos in mundo esse necesse est.
  • IX.42 nihil enim horum, quibus succenses, quenquam fecisse deprehendes, quod mentem tuam deteriorem reddat.
  • IX.42 ecquid autem mali aut insueti fit, si ineruditus, quae ineruditi sunt, fecerit?
  • IX.42 quod est naturae tuae congruum ubi quid feceris, tum facti istiusmodi mercedem quaeris?
  • IX.42 quemadmodum enim membra ista ad munus aliquod obeundum condita sunt, quod ubi pro conditionis suae ratione obierint, quicquid suum est adepta sunt;quod "which" links back to munus: "and when they have carried it out". It is the object of obierint, a future perfect, but stands before ubi at the head of its clause. pro conditionis suae ratione "according to the plan of their make-up": conditio here is the way a thing is made, and Gataker's word echoes condita "made".
  • IX.42 ad eundem et homo cum ad benefaciendum natus sit, ubi beneficum quippiam, aut quod in commune conducat, egerit, illud fecit ad quod conditus est, et quod suum est obtinuit.
  • X.1 neque tempus, in quo diutius fruaris, neque locum, aut regionem, aut coeli blandam temperiem, aut hominum amicam societatem;
  • X.1 utpote quae ad salutem faciant animantis perfecti, probi, justi, honesti, quod cuncta ista, quae ut alia similia indidem oriuntur, dissolvuntur, generet, contineat, ambiat, complectatur?
  • X.2 quod est autem rationale, protinus est et civile.quod "what" is a relative with its antecedent left out: "(that) which is rational". autem stands second in its clause, as it always does, and here means "now", adding a step.
  • X.3 memineris tamen, natura esse comparatum te, ad quidlibet ferendum, quod in opinione tua situm est, ut tolerabile faciat, vel conducere tibi, vel officii esse, ut illud facias, censendo.
  • X.6 neque enim parti potest esse noxium, quod universo conducit.neque enim is "for … not". The subject comes last: quod universo conducit "(that) which benefits the whole", with its antecedent left out. conducere "be of use" takes the dative, as noxius "harmful" does.
  • X.6 sed cognatorum potius rationem habebo, omnemque conatum meum ad id dirigam, quod in commune conducat, et ab eo quod est huic contrarium, abstinebo.
  • X.6 quemadmodum civi illi vitam prospere fluere quivis existimet, qui in actionibus quae civitatis secum ejusdem consortibus utiles sint, obeundis constanter perrexerit, et quicquid civitas ipsi attribuerit, gratanter acceperit.
  • X.7 sin, misso quis naturae nomine, ita nata esse dicere voluerit, vide quam ridiculum sit, ut qui dicat universi partes mutare natas, idem hoc ipsum mutare illas, tanquam quod praeter rerum ipsarum naturam contingat, miretur et aegre ferat:
  • X.8 unanimis nomen, exceptionem eorum omnium spontaneam, quae a natura communi fuerint assignata.
  • X.8 nec bestiariis illis absimilis, qui semiadesi, vulneribus sanieque oppleti, in diem crastinum tamen reservari supplicant, iisdem unguibus morsibusque iidem ejusmodi plane objiciendi.
  • X.8 meminisse et, ficum esse quae ea quae ficus sunt facit; canem, quae canis; apem, quae apis; et hominem pariter, qui quae hominis.
  • X.9 Mimus, bellum, terror, torpor, servitus, decreta illa sacra tua, ni caveas, expungent quotidie, quaecunque e studiosa rerum naturae contemplatione concepta in mente recondis.quaecunque "all those that" refers back to decreta; it is the object of recondis "you store away", and concepta "conceived" agrees with it: "all those that, conceived from a diligent contemplation of the nature of things, you store away in your mind". The Greek as usually printed speaks instead of principles entertained "without the study of nature"; Gataker's Latin makes them the fruit of that study.
  • X.10 nam et isti, qui hos capiunt, quid latronibus distant, si mentes ac decreta utrobique spectaveris?
  • X.11 corpus exuit, qui sic affectus est, reputansque secum, mox esse sibi, relictis his omnibus, ab hominibus discedendum, totum sese permittit, justitiae, in eis quae ab ipso fiunt; universi naturae, in eis quae obveniunt ipsi.exuere is to take off a garment, and the body is pictured as one. exuit is perfect, "has put off": the man who thinks so is already as good as free of it. The subject comes after the verb, as a relative clause with its antecedent left out: qui sic affectus est "(he) who is so disposed".
  • X.12 denique si aliud quippiam, quo minus ea procedas, obstiterit, prout occasiones praesentes se obtulerint, considerate progredi, ei quod justum tibi visum fuerit, adhaerendo?
  • X.12 quietum quiddam, et agile tamen, alacre pariter et compositum est, quisquis rationi per omnia obsequitur.
  • X.13 nunquid oblitus sis, quales isti, qui de aliis laudandis vituperandisque tantopere se efferunt, in lecto sint, quales ad mensam,
  • X.13 quae faciant, quae fugiant, quae sectentur, quae suffurentur, quae rapiant ad se, non manibus pedibusque, quod dici solet, sed parte sui pretiosissima, qua, ubi libuerit, consequi liceat fidem, modestiam, veritatem, legem, genium denique bonum.
  • X.14 Cuncta danti pariter ac recipienti naturae, homo probe institutus ac modestus dicet, Da quod vis; repete quod vis.
  • X.15 Exiguum est quod superest vitae tuae.
  • X.20 Confert cuique, quod fert cuique natura universi.
  • X.23 eademque esse omnia istic agentibus, quae eis, qui in montium verticibus, vel in litorum crepidinibus, vel alibi ubicunque volueris, versantur.
  • X.25 Qui dominum fugit, fugitivus est.The relative clause comes first and serves as the subject, with is "he" left out: "(he) who runs from his master is a runaway". fugitivus "runaway" is the regular word for a slave who has fled his master (dominus), from the same root as fugit. Marcus will make the law our master, so that every breach of it is desertion.
  • X.25 ergo qui legem transgreditur, fugitivus est.
  • X.25 idem est et qui ideo angitur, vel irascitur, vel metuit, quod secus, quam ipse velit, aut factum sit, aut fiat, aut futurum sit eorum quicquam, quae ab universi rectore sunt constituta,
  • X.25 qui est ipse lex unicuique quod suum est tribuens.
  • X.25 fugitivus est igitur, qui metuit, vel angitur, vel irascitur.
  • X.26 In uterum semen qui misit, abscedit.The relative qui stands third in its clause, after the words it governs, and its antecedent "he" is left out: "(he) who has sent the seed into the womb goes away". The father's part is over at once; all the rest is done by another power.
  • X.26 quod alia insuper caussa ubi exceperit, sensum, motumque, adeoque vitam ac vires et alia (quot ea numero et qualia?) conficit.
  • X.26 facultatemque ita intueri quae ista facit, prout vim eam cernimus, qua vel deorsum, vel sursum corpora feruntur, non oculis quidem externis, sed nec minus clare tamen.
  • X.28 Hominem de re ulla dolentem, atque aegre ferentem quicquam, similem habe porcello, qui dum mactatur, calcitrat et vociferatur:
  • X.28 cujusmodi est et qui decumbens tacite solus secum sortem deplorat suam.cujusmodi "of which kind" is a connecting relative, standing for et ejusmodi "and of that kind": "and of that kind too is he who …". The antecedent of qui is left out, as often: "(he) who".
  • X.28 considera et fato nos illigatos teneri: et rationali animali soli datum esse, ut eis quae eveniunt, sponte obsequi possit; cum sequi ipsum omnibus sit necessarium.
  • X.29 Considerata seorsim, quam instituis, re omni, percontare te, num ideo mors gravis habenda sit, quia ea te privet.
  • X.31 quid enim sunt aliud haec omnia, quam mentis, quae, hac in vita quae contingunt, naturam eorum rimata, accurate perspexerit, exercitationes.
  • X.31 persiste ergo, dum et ista tibi familiaria effeceris, quo modo stomachus robustus cuncta sibi accommodat, ignisque validus, quicquid ingesseris, flammam inde ac fulgorem edit.quo modo "in the way in which" brings in a comparison: "just as". accommodat sibi "fits to itself" is digestion: a strong stomach turns any food into its own nourishment, and a strong fire turns whatever is thrown on it into flame and light. So a trained mind turns every event into material for acting well.
  • X.33 ante ingemiscere non desinas, quam eo te adegeris, ut quod voluptuariis hominibus est luxu diffluere, hoc tibi fuerit de subjecta quaque oblata tibi materia ea facere, quae humanae constitutioni conveniant.
  • X.33 siquidem cylindro quidem non conceditur, ut motu proprio ubique feratur; sed nec aquae, nec igni, nec alii rei cuiquam, quae a natura mera, vel anima regitur irrationali.
  • X.33 tu ergo ob oculos istud habens, rationem per omnia facilitate ferri eadem plane, qua ignis sursum, lapis deorsum, per declive cylindrus, nihil quaeras ulterius.
  • X.33 reliqua enim obstacula, vel sunt corporis, quod cadaveris instar habet, vel opinione, et rationis inclinatione semota, non infringunt, aut mali quicquam efficiunt. alioqui ea qui patitur, malus fieret.
  • X.33 atqui in aliis quidem operibus omnibus ita se habet, ut quicquid alicui horum mali contigerit, deterius illud faciat, quod eo afficitur.
  • X.33 istic vero, si ita dicere licuerit, praestantior fit homo ac laude dignior, dum eis quae objiciuntur, recte utitur.
  • X.33 horum autem, quae infortunia dicimus, nihil legem laedit. quod autem legem non laedit, nec civitatem, nec civem laeserit.
  • X.34 Qui decretis veris imbutus est, hunc dictum brevissimum et e trivio arreptum quodlibet commonere suffecerit de moerore metuve pellendo. quale illud est,The relative clause comes first, and hunc "him" then picks up the person it describes: "whoever is steeped in true doctrines, him …". hunc is the object of commonere "to remind". decreta are the Stoic doctrines (the Greek dogmata), and imbutus "dyed, steeped" pictures a mind soaked through with them.
  • X.34 Sternit humi frondes alias vis aspera venti: Ast alias natura parat, quae vere virescent.
  • X.34 foliola sunt et homunciones isti, qui tanto cum strepitu, tanquam fide digni, alios celebrant, vel e contrario diris devovent, vel clam vituperant et subsannant.
  • X.34 foliola itidem, qui famam tui posthumam excepturi sunt.
  • X.34 mora parvula, et lumina tibi condentur: eumque qui te extulerit, alius aliquis lugebit.
  • X.35 et stomachi valentis, adversus edulia quaevis pariter se habere; sicut molam ad omnia, ad quae molenda condita est.
  • X.36 Nemo quisquam adeo felix est, cui morienti non adstabunt aliqui, qui praesenti laetentur malo.
  • X.36 at nos quod attinet, quam multa sunt alia, ob quae a nobis liberari desiderent haud pauci?
  • X.36 Ex ea vita discedo, in qua ipsi ejusdem mecum participes, pro quibus tam multa exantlavi, supplicavi, procuravi,
  • X.36 quin rursus, nec tanquam vitae avulsus, sed, prout eis, quibus mortis felicitas quaedam obtigit, animula a corpore leniter exolvitur, talis et tua ab istis etiam esto discessio.
  • X.36 nam et hoc ex eis est, quae sunt secundum naturam.
  • X.38 Memento illud quod te velut fidiculis citat, esse intra te reconditum quiddam.
  • XI.1 se cernit, fingit, artatque, ut lubet, qualemque vult ipsa, facit: fructum, quem profert, ipsa carpit.
  • XI.1 cum arborum fructus, quodque istis in animalibus respondet, alii carpant.
  • XI.1 neque enim sic se habet, quo modo in saltando aut in fabulam agendo aliisque ejusmodi, in quibus siquid incideris, actio tota fit mutila;
  • XI.1 sed in quacunque parte, et ubicunque deprehensa fuerit, quod praecessit plenum prorsus et perfectum sibi facit: ut dicere liceat, Ego quae mea sunt, omnia habeo.The soul's own words. The relative clause comes before its antecedent: Ego omnia, quae mea sunt, habeo "I have everything that is mine". The Greek is the word written on a receipt, "I have received my own in full": nothing is owing. ut … liceat is a result clause, "so that it may say".
  • XI.1 adhaec mundum totum pervagatur, et, quod ambit hunc, vacuum, figuramque ejusdem contemplatur, et in aevi immensitatem se porrigit, et universi per intervalla certa renovationem comprehendit et considerat;
  • XI.1 sed ita fit quodammodo, ut quadraginta annos qui egerit, mentem modo aliquam habuerit, et res gestas animadverterit, ex uniformitatis ratione, et praeterita omnia et futura viderit.The verb of the ut clause is its last word, viderit "has seen". Its subject is a relative clause with no antecedent, qui egerit "he who has spent", whose object quadraginta annos "forty years" is set in front of qui: "whoever has lived forty years … has seen". ago with a span of time means "spend, pass"; both verbs are perfect subjunctive inside the ut clause.
  • XI.1 propria sunt animae rationalis et ista; proximos diligere, veracem, verecundam esse, nihil sibi praeferre, quod et legis est proprium.
  • XI.3 Qualis est anima ea, quae parata est jam statim, si oportuerit, e corpore emigrare, et vel extingui, vel dispergi, vel permanere?
  • XI.5 hoc quo modo melius fit, quam documentorum ope, quorum alia sint de universi natura, alia de hominis conditione propria.
  • XI.6 Primo tragoediae invectae sunt, quae casuum et eventuum homines commonefacerent, quo et ista sic fieri nata monerentur; nec quibus in scena oblectarentur, ea in scena majori, gravatim sustinerent:nec "and not" continues the purpose clause. The relative clause comes before its antecedent: quibus … oblectarentur, ea "the things by which they were delighted on the stage, those things". The "greater stage" (scena major) is the world: what pleased them as a play they should not take hard when it happens in life.
  • XI.6 cum viderint non posse haec aliter transigi, et quod perferant ea etiam illi qui exclamant, Eheu, Cithaeron.
  • XI.6 quale illud est imprimis; Si me meosque liberos Dii negligunt, Hujus etiam constat ratio.
  • XI.6 et caetera quae sunt ejusmodi.
  • XI.6 Tragoediae successit vetus comoedia, quae libertate magistrali instructa, nec obliqua sed diserta oratione usa, fastum dejicere non inepte satagebat: quo fine et Diogenes ex his quaedam adhibuit.quo fine "for which purpose": the relative joins this to what precedes, where English says "to this end". Diogenes, the Cynic famous for his own blunt speech, borrowed from the comic poets for the same purpose, to humble pride.
  • XI.6 considera et quae deinceps fuerit media comoedia, et quorsum tandem introducta sit nova, quae in mimicum artificium paulatim defluxit.
  • XI.7 Quam liquido compertum habes, nullum aliud vitae institutum ad philosophandum magis esse idoneum, quam hoc in quo jam versaris?
  • XI.8 Ramus a ramo cui proxime adhaesit abscissus, non potest non a stirpe tota abscindi.
  • XI.8 veruntamen hoc a societatis hujusce conditore Jove indultum sibi habet, quod ei liceat denuo coalescere, cui prius adhaeserat, et ad universi complementum locum recuperare suum.The antecedent of cui is left out: "to grow together again (with the one) to whom he had clung before", i.e. the neighbour he cut himself off from. One may also take ei as that antecedent, "with him to whom …"; the sense is the same. adhaeserat is pluperfect: he had clung before the break.
  • XI.8 omnino denique non pariter se habent surculi duo, quorum alter a prima germinatione cohaesit, et cum stirpe reliqua constanter quasi conspiravit; alter post abscissionem insertus est:
  • XI.8 quem plantarum cultores dicere solent, confruticari quidem, sed non configurari.
  • XI.9 Qui ad rationis rectae normam progredienti obsistunt tibi, sicut a recte agendo avertere te nequeunt, ita nec benevolum erga illos affectum excutiant tibi.The relative clause comes first and has no antecedent: Qui … obsistunt "(those) who stand in your way" is the subject of the whole sentence. obsisto takes the dative tibi, and progredienti, the present participle of the deponent progredior, agrees with it: "you, as you go forward". ad … normam "by the rule": a norma is a carpenter's square.
  • XI.9 sed ad utrumque horum teneas te, ut et in judicio actioneque constanti persistas, et in mansuetudine erga illos, qui vel impedire te conantur, vel alio modo quopiam molesti tibi sunt.
  • XI.9 uterque enim ex aequo stationis desertae reus est, et qui metu perculsus, et qui natura cognatum sibi atque amicum fuerit aversatus.
  • XI.10 hoc si datur, sequetur, naturam eam quae est consummatissima, caeterasque omnes in se complectitur, artificis solertiae neutiquam concedere.eam … quae "that (nature) which". The relative clause has two verbs: est consummatissima "is most perfect" (superlative of consummatus "complete") and complectitur "embraces". This is the nature of the whole, which holds all particular natures within it, caeteras omnes (supply naturas).
  • XI.10 neque enim quod est justum aequumque servabitur, si vel ad res medias anxie feramur, vel deceptu faciles et temerarii et inconstantes fuerimus.quod est justum aequumque "what is just and fair" is a relative clause with no antecedent, and the whole clause is the subject of servabitur "will be preserved".
  • XI.11 Si, quarum persecutio et fuga perturbat te, res eae ad te non accedunt, sed ad illas ipse quodammodo accedis, cum ipsae interim immotae maneant;The relative clause is put before its antecedent: quarum … te "whose pursuit and avoidance disturb you" comes first, and res eae "those things" follows to pick it up. quarum is an objective genitive: the pursuing of the things and the fleeing from them. persecutio and fuga are the two movements of the mind, desire and aversion; the verb perturbat is singular because they make one pair.
  • XI.12 sed lumine illo illustratur, quo veritatem, tum rerum omnium caeterarum, tum et in ipsa sitam, cernit.lumine illo … quo "by that light … by which": both are ablatives of means. The soul is lit, and by the same light it sees; the light is reason. illustratur is passive, "is lit up".
  • XI.13 neque id contumeliose, neque ut qui patientiam ostentare cupiam, sed ingenue, benigne, quo modo Phocion ille, nisi si simulate agebat.
  • XI.13 quid enim tibi mali contigerit, modo quod naturae tuae conveniat, id ipse facias?
  • XI.13 annon amplecteris, quod universi naturae nunc est tempestivum, cum homo sis ad hoc compositus positusque, ut id fieri, quocunque tandem modo, velis, quod in commune conducat?
  • XI.14 Qui se invicem contemnunt, iidem et sibi invicem assentantur: quique se invicem transcendere cupiunt, sibi invicem se submittunt.The relative clause comes first and has no antecedent: Qui … contemnunt "(those) who despise". iidem "the very same (people)" then picks it up as the subject of the main verb and points the paradox: the people who scorn one another are the ones who flatter one another. et here means "also".
  • XI.15 Quam putidus et insincerus est, qui dicit, Ego simpliciter tecum agere statui.
  • XI.15 talem plane virum simplicem bonumque oportet esse, qualis is qui hircum olet; ut qui astiterit, simulac accesserit, velit, nolit ipse, protinus persentiscat.
  • XI.16 nec accedit ad nos, sed quiescit; nos autem sumus, qui judicia de his proferimus atque nobis ipsis inscribimus, cum nec inscribere in nobis situm sit, et si clanculum irrepserint, statim obliterare:nos … sumus qui … "we are the ones who …" sets us against the things: they stay still, we act. A relative takes the person of its antecedent, so its verbs are first person, proferimus "we bring forth" and inscribimus "we write on". nobis ipsis "on ourselves" is the dative with inscribo, as fronti was in 11.15: a judgement is writing that we put on our own minds.
  • XI.16 venia enim cuique habenda est, qui bonum suum sectatur.
  • XI.18 De eis qui adversus te delinquunt cogita: Primo, quam relationem ad illos habeas. quodque alteri alterius caussa nati sumus:
  • XI.18 praesertim vero, quas a decretis intus sitis necessitates perpetiantur: quantaque cum prudentiae opinione haec ipsa, in quibus delinquunt, agant.
  • XI.18 Septimo, non esse actiones aliorum, quae nos conturbant; sunt enim hae in mentibus ipsorum sitae: sed opiniones tantum nostras.
  • XI.18 nisi enim malum id sit duntaxat quod inhonestum est, necesse futurum est, ut et tu multa pecces, et latro, vel quidlibet etiam, fias.
  • XI.18 Octavo, cogita quanto graviora patiamur ex iracundia ac moestitia, quam de istis concipimus, quam ex eis ipsis, quorum caussa succensemus et angimur.This first quam is the relative pronoun, feminine to agree with moestitia (and iracundia): "which we conceive about these things". Do not confuse it with the second quam, "than". moestitia is Gataker's spelling of maestitia.
  • XI.18 quid enim fecerit tibi, qui vel maxime contumeliosus est,qui has no antecedent: "he who", and the whole clause is the subject of fecerit. vel with a superlative means "even": vel maxime contumeliosus "even the most insolent".
  • XI.18 si mansuete adversus illum te gerere perrexeris, et si occasio tulerit, placide illum admonueris, et eodem ipso, quo te laedere molitur, tempore quietus ipse hominem meliora docueris;eodem ipso … tempore "at the very same time" wraps round the relative clause quo te laedere molitur "at which he is trying to hurt you". molior is deponent: "he is trying".
  • XI.18 monstraveris etiam scite, et generatim ostenderis, nec apes ita se gerere, nec eorum ullum, quae gregatim agere nata sunt, animantium.
  • XI.18 atque is certe, qui ita affectus est, robur animi nervosque et fortitudinem penes se habet, non autem is qui indignatur et offenditur.
  • XI.18 velle, improbi ne peccent, insaniae est. id enim quod fieri non potest, appetit.
  • XI.19 quartum esto, quicquid conscientia tibi dictaverit, fore per illud, ut pars tui divinior devicta succumbat viliori, corpori nempe mortali ejusque crassis voluptatibus.The fourth fault is quicquid conscientia tibi dictaverit "whatever your conscience has told you", that is, whatever it reproaches you with; the Greek has "what you reproach yourself for". illud "that" then picks up the clause: "(judge) that through it …". The infinitive fore depends on the judging named in the first sentence (sic censendo), understood again here. dictare is to say aloud for someone to write down, and so to prompt or prescribe.
  • XI.20 Quicquid aereum et igneum immixtum est tibi, etiamsi natura sursum feratur, utrumque ut tamen universi dispositioni obsequatur, in massa composita istic detinetur.quicquid with an adjective means "whatever there is that is …": "whatever airy and fiery (matter) is mixed into you". Ancient physics built bodies from four elements: air and fire, which rise, and earth and water, which sink. aereus comes from aer "air", not from aes "bronze". immixtum est is a perfect passive, "has been mixed in", and immiscere, a compound of in, takes the dative tibi.
  • XI.20 et huic tamen nihil violentum injungitur, sed ea sola quae ei secundum naturam sunt. nec sustinet tamen, sed in contrarium fertur.
  • XI.21 non est satis quod dixi, nisi illud etiam adjeceris, qualis scopus hic esse debeat.
  • XI.21 quemadmodum enim opinio eadem non est de omnibus quae vulgo hominum quoquo modo bona videntur, sed de certis quibusdam, communibus nempe: ad eundem modum et scopum illum qui est civilis et communioni congruus proponi oportet.
  • XI.21 qui enim ad istum conatus suos omnes direxerit, is actiones suas omnes sibi similes praestabit, et hoc modo semper idem futurus est.
  • XI.27 Pythagorei mane coelum suspicere praecipiebant, quo eorum commoneamur, quae eundem perpetuo cursum servant, eodemque modo peragunt opus suum; utque ordinem eorundem observemus, et puritatem, et nuditatem.
  • XI.33 assidet huic, qui puerulum requirit, cum non amplius conceditur.
  • XI.34 mali ominis nihil est, quod munus naturale ullum designat.
  • XI.35 Uva acerba, matura, passa; mutationes sunt omnia ista, non in id quod non est, sed in id quod nondum est.id quod "that which": each change is not "into that which is not", into nothing, but "into that which is not yet". So too, the Stoic means, death is a change into what comes next.
  • XII.1 Ista omnia, quae per ambages assequi contendis, jam consequi potes, ni tibi ipse invideas.The object comes first, with its relative clause: Ista omnia, quae … "all those things which …" is what you consequi potes "can obtain". iste often points to what belongs to the person addressed: "those things of yours", the goals you keep chasing. per ambages "by roundabout ways": ambages is a going round, a detour, and is used almost only in the plural.
  • XII.1 hoc autem fiet, si praeteritum omne missum feceris, futurum omne providentiae divinae permiseris, et quod praesens est tantum ad pietatis ac justitiae normam direxeris:quod praesens est "what is present", with its antecedent left out, is the object of direxeris, and tantum "only" limits it: past and future have been disposed of, so only the present is left to direct. A norma is a carpenter's square, hence a rule or standard. The colon announces that the two standards, piety and justice, will now be taken one at a time.
  • XII.1 ad justitiae, dum libere et sine ambage ulla quae vera sunt proloqueris, et quae legi consentanea ac pro rei cujusque dignitate sunt, facis:ambage is the singular ablative of ambages, the word of the first sentence; of speech it means evasion, talking round a thing. Both quae clauses lack an antecedent and serve as objects: quae vera sunt "what is true" of proloqueris "you speak out" (a deponent in the present), and quae … sunt "what is …" of facis.
  • XII.1 viderit enim id quod patitur.
  • XII.1 si igitur, cum in exitu fere jam sis, missis caeteris omnibus, id duntaxat, quod in te principatum gerit et divinum est, in pretio ac honore habueris;id … quod "that which" is the object of habueris, and duntaxat "only" limits it. principatum gerere "to hold the rule" is "to govern": the ruling part of the soul, the mind, which is divine. in pretio habere "to hold in value", here with ac honore, is "to prize and honour". habueris is future perfect, like the verbs of the earlier si clause.
  • XII.1 mundo, qui te protulit, dignum te praestabis, desinesque in patria tua peregrinus esse, eaque quae quotidie eveniunt tanquam inopinata admirari, et ex hac vel illa re suspensus teneri.
  • XII.2 qui enim circumjectam sibi carnem non respexerit, nec de vestitu, domicilio, fama, aut apparatu instructuque reliquo cogitando, negotium ullum facesset sibi.qui has no antecedent: "he who", and the whole clause is the subject of facesset. respexerit is future perfect, "(whoever) will have paid no regard to", that is, has learnt to look past the flesh. circumjectam sibi "wrapped round himself": the body is a garment about the mind.
  • XII.3 Tria sunt, ex quibus constas, corpusculum, animula, mens.constare ex is "to consist of": ex quibus constas "of which you are made up". The three things are then named in apposition to Tria. The first two are diminutives, with a touch of disdain: corpusculum "a poor little body" and animula "a little breath of life", the vital spirit (Greek pneuma). The third, mens "mind", gets no diminutive: it is the ruling part, and the only one truly yours.
  • XII.3 si a mente, inquam, tua haec sejunxeris, quae ex affectu vehementiore ei adhaerere solent, et temporis quicquid vel praeteritum vel futurum est;
  • XII.3 illudque tantummodo, quod vivis, hoc est, quod impraesentiarum adest, vivere sategeris;vivere here takes an object, the stretch of life one lives: illud … quod vivis "that which you are living", explained by hoc est, quod impraesentiarum adest "that is, what is at hand at present". satagere "to busy oneself, take pains" takes the infinitive; sategeris is its future perfect, the last verb of the long condition. The print's full stop before illudque does not end the sentence.
  • XII.3 poteris tandem, quod superest vitae tuae, ad mortem usque, tranquille, generose, genioque tuo propitius transigere.
  • XII.5 Qui fit, ut Dii, qui pulcre ac cum singulari erga genus humanum amore disposuerunt universa, hoc unum neglexerint,
  • XII.5 qui sunt autem istiusmodi, nihil in mundi dispositione injuste atque irrationabiliter neglectum insuper habuissent.The antecedent is left out: (ii) qui sunt istiusmodi "(those) who are of that kind", that is, supremely good and just.
  • XII.6 Illis etiam assuesce, quae fieri posse desperas.
  • XII.9 iste enim ense, quo utitur, posito, statim interficitur.
  • XII.9 ille autem manum semper praesto habet, qua vibrata duntaxat opus est.
  • XII.11 Quanta est hominis potentia, in cujus situm est arbitrio, ut nihil faciat, nisi quod Deus ipse comprobaturus est, et quicquid Deus illi assignaverit, libens excipiat?
  • XII.13 Quam ridiculus et peregrinus est, qui quicquam eorum quae in vita hac fiunt, miratur?
  • XII.16 tum illud memineris, eum qui improbos delinquere non vult, parem esse illi, qui ficum in ficubus succum acrem gerere; et infantes vagire, et equum hinnire, aliaque ejusmodi quae necessaria sunt, nolit.
  • XII.16 quid enim fecerit, qui sic affectus fuerit?
  • XII.18 Considera semper, quid illud sit, quod cogitationem tuam afficit;
  • XII.18 curaeque sit tibi hoc ipsum in formam, materiam, finem, et tempus, intra quod desiturum sit, distinguendo explicare.
  • XII.19 Sentias tandem aliquando, aliquid esse in te praestantius ac divinius eis quae affectus in te excitant, et quasi fidiculis quibusdam distrahunt te.
  • XII.21 Cogita tecum, brevi fore, ut nec ipse ullus usquam futurus sis, nec quicquam eorum quae vides, nec horum quisquam qui nunc vivunt.
  • XII.23 Operatio unaquaeque, quae tempore suo desinit, nihil inde mali patitur, quia desiit:
  • XII.23 pari ergo modo actionum omnium complexio, quae vita dicitur, si tempore suo desierit, nihil inde quicquam mali patitur, quia desiit.complexio, from complector "embrace, clasp together", is the whole that all our actions make when taken together (the Greek systema). The relative clause says what it is: "which is called life". With a passive verb of calling, the name stays in the nominative: vita dicitur.
  • XII.23 nec qui tempore opportuno seriem hanc terminavit, male ideo afficitur.The antecedent of qui is left out: "nor (is he) who has ended this series …". The whole qui clause is the subject of afficitur. male afficior "be badly affected" means "come to harm"; ideo "for that reason" points back to the ending of the series, that is, of his life.
  • XII.23 cujus partibus assidue mutantibus novus perpetuo vegetusque mundus permanet universus.
  • XII.23 bonum autem semper ac tempestivum est, quod universo conducit.The subject comes last: quod universo conducit "what benefits the whole", with its antecedent (id "that") left out. bonum and tempestivum are its predicates: "(that) is always good and in season". universum, the neuter of universus used as a noun, is "the whole, the universe"; conducere "be of use to" takes the dative.
  • XII.23 ita numine divino fertur, qui eadem, qua Deus, via fertur, menteque sua ad eadem fertur.Read eadem via, qua Deus (fertur): "by the same road by which God (moves)". The relative clause is tucked inside the phrase, between eadem and via, and its verb is understood from fertur. This eadem is ablative singular feminine (with a long ā), agreeing with via; the eadem at the end of the sentence is accusative plural neuter, "the same things".
  • XII.24 in eis quae agis, nequid frustra, aut secus fiat, quam jus ipsum fecisset.
  • XII.24 in eis vero quae extrinsecus eveniunt, vel forte fortuna quodque vel providentia obvenire.
  • XII.27 Eos apud te crebro recolas, qui de re aliqua vehementer indignati fuerint, qui vel in summa gloria, vel in insigni miseria, inimicitia, fortuna qualibet extitere.
  • XII.27 quamque vile sit omne in quod studium tantopere impenditur.
  • XII.30 et ista tamen mens universi continet, et facultas illa, cujus vi eodem loci feruntur.
  • XII.31 si ergo contemptu digna satis ista videntur omnia, ad illud perge, quod ultimum restat, Deo nempe ac rationi obsequi.
  • XII.32 haec omnia cum cogitaveris, nihil magnum reputa, hoc solo excepto, ut ea facias ad quae natura tua te ducit, ea sustineas quae natura communis infert.The two halves balance: what your own nature leads you to do, and what the nature of the whole brings on you to bear. ea … ad quae "those things to which"; ea … quae "those things which". infert "brings in, brings on" is from infero.
  • XII.34 Nihil magis ad mortem contemnendam incitaverit, quam si consideres, etiam eos qui voluptatem in bonis, dolorem in malis habent, eam tamen contempsisse.
  • XII.35 Cui illud tantummodo quod tempestivum est, bonum habetur;The relative clause comes first, and its antecedent waits for the end of the next sentence: Cui … "the man for whom …" is picked up by huic "to him". cui is a dative of the person judging, "in whose eyes". The subject of habetur is illud … quod tempestivum est "that alone which is timely", and bonum is the predicate: "is counted good".
  • XII.36 etenim quod secundum leges fit, id omnibus aequale est."For what happens according to the laws is the same for all": the laws of the world-city give every citizen the same terms, so the length of the stay is not a wrong done to anyone. id sums up the quod clause before it.
  • XII.36 ecquid igitur grave pateris, si te non tyrannus, nec judex iniquus, sed natura, quae induxit, emittat;
  • XII.36 perinde ac si histrionem praetor qui conduxerat, e scena dimitteret.
  • XII.36 terminat enim hanc, qui ejusdem olim componendae cum fuerit, nunc et dissolvendae autor est.The subject of terminat is the qui clause, with its antecedent left out: "for he ends it who …". hanc is the play, fabulam.
  • XII.36 discede ergo propitius. nam et qui te dimittit, propitius est."For he who dismisses you is kindly too": et means "too", and qui has no antecedent, "he who". dimittit recalls the praetor dismissing his actor. With these words the Meditations end.